Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

deprecatio quidem, quae est sine ulla specie defensionis, rara

v4-6 p.314
admodum et apud eos solos indices, qui nulla certa pronuntiandi forma tenentur. quamquam illae quoque apud C. Caesarem et triumuiros pro diuersarum partium hominibus actiones, etiamsi precibus utuntur, adhibent tamen patrocinia; nisi hoc non fortissime defendentis est dicere, quid aliud egimus, Tubero, nisi ut,

quod hic potest, nos possemus?quodsi quando apud principem aliumve, cui utrum velit liceat, dicendum erit, dignum quidem morte eum, pro quo loquemur, clementi tamen servandum esse vel talem, primum omnium non erit res nobis cum adversario sed cum iudice, deinde forma deliberativae magis materiae quam iudicialis utemur. suadebimus enim ut laudem humanitatis potius quam voluptatem ultionis concupiscat.