Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

Protagoran transeo, qui interrogandi, respondendi, mandandi, precandi, quod εὐχωλήν dixit, partes solas putat. Plato in Sophiste iudiciali et contionali tertiam adiecit προσομιλητικήν, quam sane permittamus nobis dicere sermocinatricem; quae a forensi ratione diiungitur et est accommodata privatis disputationibus, cuius vis eadem profecto est quae dialecticae.

Isocrates in omni genere inesse laudem ac vituperationem existimavit. nobis et tutissimum est auctores plurimos sequi, et ita videtur ratio dictare.

est igitur, ut dixi, unum genus, quo laus ac uituperatio continetur, sed est appellatum a parte meliore laudativum; idem alii demonstrativum vocant. utrumque nomen ex Graeco creditur fluxisse, nam ἐγκωμιαστικόν aut ἐπιδεικτικόν dicunt.

sed mihi ἐπιδεικτικόν non tam demonstrationis vim habere quam ostentationis videtur et multum ab illo ἐγκωμιαστικῷ differre; nam ut continet laudativum in se genus, ita non intra hoc solum consistit.