Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

an quisquam negaverit Panegyricos ἐπιδεικτικούς esse? atqui formam suadendi habent et plerumque de utilitatibus Graeciae loquuntur; ut causarum quidem genera tria sint, sed ea tum in negotiis tum in ostentatione posita. nisi

v1-3 p.396
forte non ex Graeco mutantes demonstrativum vocant, uerum id sequuntur, quod laus ac uituperatio quale sit quidque demonstrat.

alterum est deliberativum, tertium iudiciale. ceterae species in haec tria incident genera, nec invenietur ex his ulla, in qua non laudare ac vituperare, suadere ac dissuadere, intendere quid vel depellere debeamus. illa quoque sunt communia, conciliare, narrare, docere, augere, minuere, concitandis componendisve adfectibus animos audientium fingere.

ne iis quidem accesserim, qui laudativam materiam honestorum, deliberatiuam utilium, iudicialem iustorum quaestione contineri putant, celeri magis ac rotunda usi distributione quam vera. stant enim quodam modo mutuis auxiliis omnia. nam et in laude iustitia utilitasque tractatur et in consiliis honestas, et raro iudicialem inveneris causam, in cuius non parte aliquid eorum, quae supra diximus, reperiatur.

omnis autem oratio constat aut ex iis, quae significantur, aut et iis, quae significant, id est rebus et verbis. facultas orandi consummatur natura, arte, exercitatione, cui partem quartam adiiciunt quidam imitationis, quam nos arti subiicimus.