Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

qui vero defendunt, tria faciunt genera auditorum, unum, quod ad delectationem conveniat, alterum, quod consilium accipiat, tertium, quod de causis iudicet. mihi cuncta rimanti et talis quaedam ratio succurrit, quod omne orationis officium aut in iudiciis est aut extra iudicia.

eorum , de quibus iudicio quaeritur, manifestum est genus; ea, quae ad iudicem non veniunt, aut praeteritum habent tempus aut futurum; praeterita laudamus aut vituperamus, de futuris deliberamus.

item omnia, de quibus dicendum est, aut certa sint necesse est aut dubia. certa , ut cuique est animus, laudat aut culpat; ex dubiis partim nobis ipsis ad electionem sunt libera, de his deliberatur; partim aliorum sententiae commissa, de his lite contenditur.

Anaximenes iudicialem et contionalem generales partes esse voluit, septem autem species: hortandi,

v1-3 p.394
dehortandi, laudandi, vituperandi, accusandi, defendendi, exquirendi, quod ἐξεταστικόν dicit; quarum duae primae deliberativi, duae sequentes demonstrativi, tres ultimae iudicialis generis sunt partes.