Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

neque ego contra naturam pugno. non enim deserendum id bonum, si quod ingenitum est, existimo, sed augendum addendumque quod cessat.

an vero clarissimus ille praeceptor Isocrates, quem non magis libri bene dixisse quam discipuli bene docuisse testantur,

v1-3 p.268
cum de Ephoro atque Theopompo sic iudicaret, ut alteri frenis alteri calcaribus opus esse diceret, aut in illo lentiore tarditatem aut in illo paene praecipiti concitationem adiuvandam docendo existimavit, cum alterum alterius natura miscendum arbitraretur?

imbecillis tamen ingeniis sane sic obsequendum sit, ut tantum in id, quo vocat natura, ducantur; ita enim, quod solum possunt, melius efficient. si vero liberalior materia contigerit et in qua merito ad spem oratoris simus aggressi, nulla dicendi virtus omittenda est.