Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

in his quoque certum studiorum facere delectum nemo dissuaserit. namque erit alius historiae magis idoneus, alius compositus ad carmen, alius utilis studio iuris, ut nonnulli rus fortasse mittendi. sic discernet haec dicendi magister, quomodo palaestricus ille cursorem faciet aut pugilem aut luctatorem aliudve quid ex iis, quae sunt sacrorum certaminum.

verum ei, qui foro destinabitur, non in unam partem aliquam sed in omnia, quae sunt eius operis, etiam si qua difficiliora discenti videbuntur, elaborandum est. nam et omnino supervacua erat doctrina, si natura sufficeret.

an si quis ingenio corruptus ac tumidus, ut plerique sunt, incident, in hoc eum ire patiemur? aridum atque ieiunum non alemus et quasi vestiemus? nam si quaedam detrahere necessarium est, cur non sit adiicere concessum?