Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam licet sit aliquam in partem pronior, ut necesse est, ceteris tamen non repugnabit, atque ea cura paria faciet iis, in quibus eminebat; sicut ille (ne ab eodem exemplo recedamus) exercendi corpora peritus, non, si docendum pancratiasten susceperit, pugno ferire vel calce tantum aut nexus modo atque in iis certos aliquos docebit, sed omnia quae sunt eius certaminis. erit qui ex his aliqua non possit: in id maxime quod poterit incumbet.

nam sunt haec duo vitanda prorsus: unum ne temptes quod effici non possit, alterum ne ab eo, quod quis optime facit, in aliud, ad quod minus est idoneus, transferas. at si fuerit qui

v1-3 p.270
docebitur ille, quem adolescentes senem vidimus, Nicostratus, omnibus in eo docendi partibus similiter utetur, efficietque illum, qualis hic fuit, luctando pugnandoque, quorum utroque certamine iisdem diebus coronabatur, invictum.

et quanto id magis oratoris futuri magistro providendum erit? non enim satis est dicere presse tantum aut subtiliter aut aspere, non magis quam phonasco acutis tantum aut mediis aut gravibus sonis aut horum etiam particulis excellere. nam sicut cithara ita oratio perfecta non est, nisi ab imo ad summum omnibus intenta nervis consentiat.