Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

at si iuris anfractus aut eruendae veritatis latebras adire cogetur, non obequitabit nec illis vibrantibus concitatisque sententiis velut missilibus utetur, sed operibus et cuniculis et insidiis et occultis artibus rem geret.

quae omnia non dum fiunt laudantur, sed cum facta sunt; unde etiam cupidissimis

v10-12 p.438
opinionis plus fructus venit. nam cum illa dicendi vitiosa iactatio inter plausores suos detonuit, resurgit verae virtutis fortior fama, nec iudices a quo sint moti, dissimulant, et doctis creditur, nec est orationis vera laus nisi cum finita est.

veteribus quidem etiam dissimulare eloquentiam fuit moris, idque M. Antonius praecipit, quo plus dicentibus fidei minusque suspectae advocatorum insidiae forent. sed illa dissimulari, quae tum erat, potuit; nondum enim tantum dicendi lumen accesserat, ut etiam per obstantia erumperet. quare artes quidem et consilia lateant et quidquid, si deprehenditur, perit. hactenus eloquentia secretum habet.

verborum quidem delectus, gravitas sententiarum, figurarum elegantia aut non sunt aut apparent. sed vel propter hoc ipsum ostendenda non sunt quod apparent; aut si unum sit ex duobus eligendum, causa potius laudetur quam patronus. finem tamen hunc praestabit orator, ut videatur optimam causam optime egisse. illud certum erit neminem peius

v10-12 p.440
agere quam qui displicente causa placet; necesse est enim extra causam sit quod placet.

nec illo fastidio laborabit orator non agendi causas minores, tanquam infra eum sint aut detractura sit opinioni minus liberalis materia. nam et suscipiendi ratio iustissima est officium, et optandum etiam ut amici quam minimas lites habeant; et abunde dixit bene, quisquis rei satisfecit.

at quidam, etiamsi forte susceperunt negotia paulo ad dicendum tenuiora, extrinsecus adductis ea rebus circumlinunt ac, si defecerint alia, conviciis implent vacua causarum, si contingit, veris, si minus, fictis, modo sit materia ingenii mereaturque clamorem dum dicitur. quod ego adeo longe puto ab oratore perfecto, ut eum ne vera quidem obiecturum, nisi id causa exigit, credam.