Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ea est enim prorsus canina, ut ait Appius, eloquentia, cognituram male dicendi subire; quod facientibus etiam male audiendi praesumenda patientia est. nam et in ipsos fit impetus frequenter, qui egerunt, et certe

v10-12 p.442
petulantiam patron litigator luit. sed haec minora sunt ipso illo vitio animi, quod maledicus a malefico non distat nisi occasione.

turpis voluptas et inhumana et nulli audientium bona gratia a litigatoribus quidem frequenter exigitur, qui ultionem malunt quam defensionem. sed neque alia multa ad arbitrium eorum facienda sunt. hoc quidem quis hominum liberi modo sanguinis sustineat petulans esse ad alterius arbitrium?

atqui etiam in advocatos partis adversae libenter nonnulli invehuntur; quod, nisi si forte meruerunt, et inhumanum est respectu communium officiorum, et cum ipsi qui dicit inutile (nam idem iuris responsuris datur), tum causae contrarium, cui [*]( cui, Halm : qui, B. ) plane adversarii fiunt et inimici, et quantulumcunque eis uirium est, contumelia augetur.

super omnia perit illa, quae plurimum oratori et auctoritatis et fidei adfert, modestia, si a viro bono in rabulam latratoremque convertitur, compositus non ad animum iudicis sed ad stomachum litigatoris.

frequenter etiam species libertatis deducere ad temeritatem solet non causis modo, sed ipsis quoque, qui dixerunt, periculosam.

v10-12 p.444
Nec immerito Pericles solebat optare, ne quod sibi verbum in mentem veniret, quo populus offenderetur. sed quod ille de populo, id ego de omnibus sentio, qui tantundem possunt nocere. nam quae fortia dum dicuntur videbantur, stulta cum laeserunt vocantur.

nunc , quia varium fere propositum agentium fuit, et quorundam cura tarditatis, quorundam facilitas temeritatis crimine laboravit, quem credam fore in hoc oratoris modum, tradere non alienum videtur.