Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ideoque opus est intueri omne litis instrumentum; quod videre non est satis, perlegendum erit. nam frequentissime aut non sunt omnino, quae promittebantur, aut minus continent aut cum alio aliquo nocituro permixta sunt aut nimia sunt et fidem hoc ipso

v10-12 p.434
detractura quod non habent modum.

denique linum ruptum aut turbatam ceram [*]( turhatam ceram, Salmasius: turbata cetera, B ) aut sine agnitore signa frequenter invenies; quae, nisi domi excusseris, in foro inopinata decipient, plusque nocebunt destituta quam non promissa nocuissent. multa etiam, quae litigator nihil ad causam pertinere crediderit, patronus eruet, modo per omnes, quos tradidimus, argumentorum locos eat.

quos ut circumspectare in agendo et attentare singulos minime convenit, propter quas diximus causas, ita in discendo rimari necessarium est, quae personae, quae tempora et loca, instituta, instrumenta, cetera, ex quibus non tantum illud, quod est artificiale probationis genus, colligi possit, sed qui metuendi testes, quomodo sint refellendi. nam plurimum refert, invidia reus an odio an contemptu laboret, quorum fere pars prima superiores, proxima pares, tertia humiliores premit.

sic causam perscrutatus, propositis ante oculos omnibus quae prosint noceantve, tertiam deinceps personam induat iudicis, fingatque apud se agi

v10-12 p.436
causam, et, quod ipsum movisset de eadem re pronuntiaturum, id potentissimum, apud quemcunque agetur, existimet. sic eum raro fallet eventus, aut culpa iudicis erit.

quae sint in agendo servanda, toto fere opere exsecuti sumus; pauca tamen propria huius loci, quae non tam dicendi arte quam officiis agentis [*]( agentis, Obrecht: agendis, B. ) continentur, attingam. ante omnia ne, quod plerisque accidit, ab utilitate eum causae praesentis cupido laudis abducat.

nam ut gerentibus bella non semper exercitus per plana et amoena ducendus est, sed adeundi plerumque asperi colles, expugnandae civitates quamlibet praecisis impositae rupibus aut operum mole difficiles, ita oratio gaudebit quidem occasione laetius decurrendi et aequo congressa campo totas vires populariter explicabit;