Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

hi porro non tantum nocerent, si omnia scriberent uti gesta sunt. nunc consilium et colores adiiciunt et aliqua peiora veris, quae plerique cum acceperunt, mutare nefas habent et velut themata in scholis posita custodiunt. deinde deprehenduntur et causam, quam discere ex suis litigatoribus noluerunt, ex adversariis discunt.

liberum igitur demus ante omnia iis, quorum negotium erit, tempus ac locum, exhortemurque ultro, ut omnia quamlibet verbose et unde volent repetita ex tempore exponant. non enim tam obest audire supervacua quam ignorare necessaria.

frequenter autem et vulnus et remedium in iis orator inveniet, quae litigatori in neutram partem habere momentum videbantur. nec tanta sit acturo memoriae fiducia, ut subscribere audita pigeat. nec semel audisse sit satis; cogendus eadem iterum ac saepius dicere litigator, non solum quia effugere aliqua prima expositione potuerunt, praesertim hominem (quod saepe evenit) imperitum, sed

v10-12 p.432
etiam ut sciamus an eadem dicat.

plurimi enim mentiuntur et, tanquam non doceant causam, sed agant, non ut cum patrono sed ut cum iudice loquuntur. quapropter nunquam satis credendum est, sed agitandus omnibus modis et turbandus et evocandus.

nam ut medicis non apparentia modo vitia curanda sunt sed etiam invenienda quae latent, saepe ipsis ea, qui sanandi sunt, occulentibus, ita advocatus plura quam ostenduntur aspiciat. nam cum satis in audiendo patientiae impenderit, in aliam rursus ei personam transeundum est, agendusque adversarius, proponendum quidquid omnino excogitari contra potest, quidquid recipit in eiusmodi disceptatione natura. interrogandus quam infestissime ac premendus.

nam dum omnia quaerimus, aliquando ad verum, ubi minime exspectavimus, pervenimus. in summa optimus est in discendo patronus incredulus. promittit enim litigator omnia, testem populum, paratissimas consignationes, ipsum denique adversarium quaedam non negaturum.