Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nihil ergo acquirere volet orator ultra quam satis erit; ac ne pauper quidem tanquam mercedem accipiet, sed mutua benivolentia utetur, cum sciat se tanto plus praestitisse. non enim, quia venire hoc beneficium non oportet, oportet [*](second oportet added by Buttmann. ) perire. denique ut gratus sit ad eum magis pertinet qui debet.

proxima discendae causae ratio, quod est orationis fundamentum. neque enim quisquam ingenio tam tenui reperietur, qui, cum omnia quae sunt in causa diligenter cognoverit, ad docendum certe iudicem non sufficiat.

sed eius rei paucissimis cura est. nam ut taceam de negligentibus, quorum nihil refert, ubi litium cardo vertatur, dum sint quae vel extra causam ex personis aut communi tractatu locorum occasionem clamandi largiantur, aliquos et ambitio pervertit, qui partim tanquam occupati semperque aliud habentes, quod ante agendum sit, pridie ad se venire litigatorem aut eodem matutino iubent, nonnunquam etiam inter ipsa subsellia didicisse se gloriantur;

partim iactantia ingenii, ut

v10-12 p.428
res cito accepisse videantur, tenere se et intelligere prius paene quam audiant mentiti, cum multa et diserte summisque clamoribus, quae neque ad iudicem neque ad litigatorem pertineant, decantaverunt, bene sudantes beneque comitati per forum reducuntur.

ne illas quidem tulerim delicias eorum, qui doceri amicos suos iubent, quanquam minus mali est, si illi saltem recte discant recteque doceant. sed quis discet tam bene quam patronus? quomodo autem sequester ille et media litium manus et quidam interpres impendet aequo animo laborem in alienas actiones, cum dicturis tanti suae non sint?

pessimae vero consuetudinis libellis esse contentum, quos componit aut litigator qui confugit ad patronum, quia liti ipse non sufficit, aut aliquis ex eo genere advocatorum, qui se non posse agere confitentur, deinde faciunt id quod est in agendo difficillimum. nam qui iudicare, quid dicendum, quid dissimulandum, quid declinandum, mutandum, fingendum etiam sit, potest, cur non sit orator, quando,

v10-12 p.430
quod difficilius est, oratorem facit?