Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

denique , ut maximam partem quaestionis eximam, demus, id quod nullo modo fieri potest, idem ingenii, studii, doctrinae, pessimo atque optimo viro: uter melior dicetur orator? nimirum qui homo quoque melior. non igitur unquam malus idem homo et perfectus orator.

non enim perfectum est quidquam, quo melius est aliud. sed , ne more Socraticorum nobismet ipsi responsum finxisse videamur, sit aliquis adeo contra veritatem obstinatus, ut audeat dicere, eodem ingenio, studio, doctrina praeditum nihilo deteriorem futurum oratorem malum virum quam bonum: convincamus huius quoque amentiam.

nam hoc certe nemo dubitabit, omnem orationem id agere, ut iudici, quae proposita fuerint, vera et honesta videantur. utrum igitur hoc facilius bonus vir persuadebit an malus? bonus quidem et dicet saepius vera atque honesta.

sed etiam si quando aliquo ductus officio (quod accidere, ut mox docebimus, potest) falso haec adfirmare conabitur,

v10-12 p.362
maiore cum fide necesse est audiatur. at malis hominibus ex contemptu opinionis et ignorantia recti nonnunquam excidit ipsa simulatio. inde immodeste proponunt, sine pudore adfirmant.