Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sequitur in iis, quae certum est effici non posse, deformis pertinacia et irritus labor. nam sicut in vita, ita in causis quoque spes improbas habent. frequenter autem accidit, ut iis etiam vera dicentibus fides desit, videaturque talis advocatus malae causae argumentum.

nunc de iis dicendum est, quae mihi quasi conspiratione quadam vulgi reclamari videntur. Orator ergo Demosthenes non fuit? atqui malum virum accepimus. non Cicero? atqui huius quoque mores multi reprehenderunt. quid agam? magna responsi invidia subeunda est, mitigandae sunt prius cures.

mihi enim nec Demosthenes tam gravi morum dignus videtur invidia, ut omnia, quae in eum ab inimicis congesta sunt, credam, cum et pulcherrima eius in re publica consilia et finem vitae clarum legam,

nec Marco Tullio defuisse video in ulla parte civis optimi voluntatem. testimonio est actus nobilissime consulatus, integerrime provincia administrata et repudiatus vigintiviratus, et civilibus bellis, quae

v10-12 p.364
in aetatem eius gravissima inciderunt, neque spe neque metu declinatus animus, quo minus optimis se partibus, id est rei publicae, iungeret.