Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

tum illa quoque ex causa, quod mentem tantae rei intentam vacare omnibus aliis etiam culpa carentibus curis oportet. ita demum enim libera ac tota, nulla distringente atque alio ducente causa, spectabit id solum ad quod accingitur.

quodsi agrorum nimia cura et sollicitior rei familiaris diligentia et venandi voluptas et dati spectaculis dies multum studiis auferunt (huic enim rei perit tempus, quodcumque alteri datur), quid putamus facturas cupiditatem, avaritiam, invidiam, quarum impotentissimae cogitationes somnos etiam ipsos et illa per quietem visa perturbent?

nihil est enim tam occupatum, tam multiforme, tot ac tam variis adfectibus concisum atque laceratum quam mala mens. nam et cum insidiatur, spe, curis, labore distringitur; et etiam cum sceleris compos fuit, sollicitudine, paenitentia, poenarum omnium exspectatione torquetur. quis inter haec litteris aut ulli bonae arti locus? non hercule magis quam frugibus in terra sentibus ac rubis occupata.

age , non ad perferendos studiorum labores necessaria frugalitas? quid ergo ex libidine ac luxuria spei? non praecipue acuit ad cupiditatem litterarum amor

v10-12 p.360
laudis? num igitur malis esse laudem curae putamus? iam hoc quis non videt, maximam partem orationis in tractatu aequi bonique consistere? dicetne de his secundum debitam rerum dignitatem malus atque iniquus?