Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sit ergo nobis orator, quem constituimus, is, qui a M. Catone finitur, vir bonus dicendi peritus; verum, id quod et ille posuit prius et ipsa natura potius ac maius est, utique vir bonus. id non eo tantum, quod, si vis illa dicendi malitiam instruxerit, nihil sit publicis privatisque rebus perniciosius

v10-12 p.356
eloquentia, nosque ipsi, qui pro virili parte conferre aliquid ad facultatem dicendi conati sumus, pessime mercamur de rebus humanis, si latroni comparamus haec arma, non militi.

quid de nobis loquor? rerum ipsa natura in eo, quod praecipue indulsisse homini videtur quoque nos a ceteris animalibus separasse, non parens, sed noverca fuerit, si facultatem dicendi, sociam scelerum, adversam innocentiae, hostem veritatis invenit. mutos enim nasci et egere omni ratione satius fuisset quam prouidentiae munera in mutuam perniciem convertere.

longius tendit hoc iudicium meum. neque enim tantum id dico, eum, qui sit orator, virum bonum esse oportere, sed ne futurum quidem oratorem nisi virum bonum. nam certe neque intelligentiam concesseris iis qui, proposita honestorum ac turpium via, peiorem sequi malent, neque prudentiam, cum in gravissimas frequenter legum, semper vero malae conscientiae poenas a semet ipsis improviso rerum exitu induantur.

quodsi neminem malum esse nisi stultum eundem non modo a sapientibus dicitur, sed vulgo quoque semper est creditum, certe non fiet unquam stultus orator. adde quod ne studio quidem operis pulcherrimi vacare mens nisi omnibus vitiis libera potest: primum quod in eodem pectore nullum est honestorum turpiumque consortium, et cogitare optima simul ac deterrima non magis est unius animi quam

v10-12 p.358
eiusdem hominis bonum esse ac malum;