Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quid si quaedam bene facta damnaturus est iudex, nisi ea non esse facta convicerimus, non vel hoc modo servabit orator non innocentem modo, sed etiam laudabilem civem? quid si quaedam iusta natura, sed condicione temporum inutilia civitati sciemus, nonne utemur arte dicendi bona quidem, sed malis artibus simili?

ad hoc nemo dubitabit, quin, si nocentes mutari in bonam mentem aliquo modo possint, sicut posse conceditur, salvos esse eos magis e re publica sit quam puniri. si liqueat igitur oratori futurum bonum virum, cui vera obicientur, non id aget, ut salvus sit?

da nunc, ut crimine manifesto prematur dux bonus et sine quo vincere hostem [*]( hostem, Obrecht: honestem, B. ) civitas non possit: nonne ei communis utilitas oratorem advocabit? certe Fabricius Cornelium Rufinum, et alioqui malum civem

v10-12 p.380
et sibi inimicum, tamen, quia utilem sciebat ducem, imminente bello, palam consulem suffragio suo fecit atque id mirantibus quibusdam respondit, a cive se spoliari malle quam ab hoste venire. ita , si fuisset orator, non defendisset eundem Rufinum vel manifesti peculatus reum?

multa dici possunt similia, sed vel unum ex iis quodlibet sufficit. non enim hoc agimus, ut istud illi, quem formamus, viro saepe sit faciendum; sed ut, si talis coegerit ratio, sit tamen vera finitio, oratorem esse virum bonum dicendi peritum.

praecipere vero ac discere, quomodo etiam probatione difficilia tractentur, necessarium est. nam frequenter etiam optimae causae similes sunt malis, et innocens reus multis veri similibus premitur; quo fit, ut eadem actionis ratione defendendus sit, qua si nocens esset. iam innumerabilia sunt bonis causis malisque communia, testes, litterae, suspiciones, opiniones. non aliter autem verisimilia quam vera et confirmantur et refelluntur. quapropter , ut res feret, flectetur oratio manente honesta voluntate.