Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

verum et illud, quod prima proposition durum videtur, potest adferre ratio, ut vir bonus in defensione causae velit auferre aliquando iudici veritatem. quod si quis a me proponi mirabitur, (quanquam non est haec mea proprie sententia, sed eorum, quos grauissimos sapientiae magistros aetas vetus credidit) sic iudicet, pleraque

v10-12 p.376
esse, quae non tam factis quam causis eorum vel honesta fiant vel turpia.

nam si hominem occidere saepe virtus, liberos necare nonnunquam pulcherrimum est, asperiora quaedam adhuc dictu, si communis utilitas exegerit, facere conceditur, ne hoc quidem nudum est intuendum, qualem causam vir bonus, sed etiam quare et qua mente defendat.

ac primum concedant mihi omnes oportet, quod Stoicorum quoque asperrimi confitentur, facturum aliquando virum bonum ut mendacium dicat, et quidem nonnunquam levioribus causis, ut in pueris aegrotantibus utilitatis eorum gratia multa fingimus, multa non facturi promittimus;

nedum si ab homine occidendo grassator avertendus sit aut hostis pro salute patriae fallendus; ut hoc, quod alias in servis quoque reprehendendum est, sit alias in ipso sapiente laudandum. id si constiterit, multa iam video posse evenire, propter quae orator bene suscipiat tale causae genus, quale remota ratione honesta non recepisset.

nec hoc dico (quia severiores sequi placet leges) pro patre, fratre, amico periclitantibus, tametsi non mediocris haesitatio est, hinc iustitiae

v10-12 p.378
proposita imagine, inde pietatis. nihil dubii relinquamus. sit aliquis insidiatus tyranno atque ob id reus: utrumne salvum eum nolet is, qui a nobis finitur, orator? an, si tuendum susceperit, non tam falsis defendet, quam qui apud iudices malam causam tuetur?