Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quando igitur orator est vir bonus, is autem citra virtutem intelligi non potest, virtus, etiamsi

v10-12 p.382
quosdam impetus ex natura sumit, tamen perficienda doctrina est: mores ante omnia oratori studiis erunt excolendi atque omnis honesti iustique disciplina pertractanda, sine qua nemo nec vir bonus esse nec dicendi peritus potest.

nisi forte accedemus iis, qui natura constare mores et nihil adiuvari disciplina putant; scilicet ut ea quidem, quae manu fiunt, atque eorum etiam contemptissima confiteantur egere doctoribus, virtutem vero, qua nihil homini, quo ad deos immortales propius accederet, datum est, obviam et illaboratam, tantum quia nati simus, habeamus. abstinens erit qui id ipsum, quid sit abstinentia, ignoret?

et fortis qui metus doloris, mortis, superstitionis nulla ratione purgaverit? et iustus qui aequi bonique tractatum, qui leges, quaeque natura sunt omnibus datae quaeque propriae populis et gentibus constitutae, nunquam eruditiore aliquo sermone tractarit? O quam istud parvum [*]( parvum, Spalding : parum, B. ) putant, quibus tam facile videtur!

sed hoc transeo, de quo neminem, qui litteras vel primis, ut aiunt, labris degustarit, dubitaturum puto. ad illud sequens praevertar, ne dicendi quidem satis peritum fore, qui non et naturae vim omnem penitus perspexerit et mores praeceptis ac ratione formarit.

neque

v10-12 p.384
enim frustra in tertio de Oratore libro L. Crassus cuncta, quae de aequo, iusto, vero, bono deque iis, quae sunt contra posita, dicantur, propria esse oratoris adfirmat, ac philosophos, cum ea dicendi viribus tuentur, uti rhetorum armis, non suis. idem tamen confitetur, ea iam esse a philosophia petenda, videlicet quia magis haec illi videtur in possessione earum rerum fuisse.