Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

unum iam his adiiciendum est, cum praecipue in actione spectetur decorum, saepe aliud alios decere. est enim latens quaedam in hoc ratio et inenarrabilis; et ut vere hoc dictum est, caput esse artis decere quod facias, ita id neque sine arte esse neque

v10-12 p.344
totum arte tradi potest.

in quibusdam virtutes non habent gratiam, in quibusdam vitia ipsa delectant. maximos actores comoediarum, Demetrium et Stratoclea, placere diversis virtutibus vidimus. sed illud minus mirum, quod alter deos et iuvenes et bonos patres servosque et matronas et graves anus optime, alter acres senes, callidos servos, parasitos, lenones et omnia agitatiora melius: fuit enim natura diversa. nam vox quoque Demetrii iucundior, illius acrior erat.

adnotandae magis proprietates, quae transferri non poterant, manus iactare et dulces exclamationes theatri causa producere et ingrediendo ventum concipere veste et nonnunquam dextro latere facere gestus, quod neminem alium nisi Demetrium decuit; namque in haec omnia statura et mira specie adiuvabatur;

illum cursus et agilitas et vel parum conveniens personae risus, quem non ignarus rationis populo dabat, et contracta etiam cervicula. quidquid horum alter fecisset, foedissimum videretur.

v10-12 p.346
Quare norit se quisque, nec tantum ex communibus praeceptis, sed etiam ex natura sua capiat consilium formandae actionis.