Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

neque illud tamen est nefas, ut aliquem vel omnia vel plura deceant. huius quoque loci clausula sit eadem necesse est, quae ceterorum est, regnare maxime modum. non enim comoedum esse, sed oratorem volo. quare neque in gestu persequemur omnes argutias nec in loquendo distinctionibus, temporibus, adfectionibus moleste utemur.

ut si sit in scena dicendum:

  1. quid igitur faciam? non eam, ne nunc quidem,
  2. cum arcessor ultro? an potius ita me comparem
  3. non perpeti meretricum contumelias?
hic enim dubitationis moras, vocis flexus, varias manus, diversos nutus actor adhibebit. aliud oratio sapit nec vult nimium esse condita; actione enim constat, non imitatione.

quare non immerito reprehenditur pronuntiatio vultuosa et gesticulationibus molesta et vocis mutationibus resultans. nec inutiliter ex Graecis veteres transtulerunt, quod ab iis sumptum Laenas Popilius posuit, esse hanc negotiosam [*]( negotiosam, Halm : mocosam, B. ) actionem.

optime igitur idem, qui omnia, Cicero

v10-12 p.348
praeceperat, quae supra ex Oratore posui; quibus similia in Bruto de M. Antonio dicit. sed iam recepta est actio paulo agitatior et exigitur et quibusdam partibus convenit, ita tamen temperanda, ne, dum actoris captamus elegantiam, perdamus viri boni et gravis auctoritatem.