Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ilia quoque mire facit in peroratione velut deficientis dolore et fatigatione confessio, ut pro eodem Milone, sed . finis sit; neque enim prae lacrimis iam loqui possum. quae similem verbis habere debent etiam pronuntiationem.

possunt videri alia quoque huius partis atque officii, reos excitare, pueros attollere, propinquos producere, vestes laniare; sed suo loco dicta sunt. et quia in partibus causae talis [*]( causa talis, ed. camp .: causa, et aliis, B. ) est varietas, satis apparet, accommodandam sententiis ipsis pronuntiationem, sicut ostendimus, sed verbis quoque, quod novissime dixeram, non semper, sed aliquando.

an non hoc misellus et pauperculus summissa atque contracta, fortis et uehemens et latro erecta et concitata

v10-12 p.342
voce dicendum est? accedit enim vis et proprietas rebus tali adstipulatione, quae nisi adsit, aliud vox, aliud animus ostendat.

quid ? quod eadem verba mutata pronuntiatione indicant, adfirmant, exprobrant, negant, mirantur, indignantur, interrogant, irrident, elevant? aliter enim dicitur: tu mihi quodcunque hoc regni et cantando tu illum? et tune ille Aeneas? et meque timoris argue tu, Drance. et ne morer, intra se quisque vel hoc vel aliud, quod volet, per omnes adfectus verset, verum esse quod dicimus sciet.