Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sed haec eloquendi praecepta, sicut cogitationi sunt necessaria, ita non satis ad vim dicendi valent, nisi illis firma quaedam facilitas, quae apud Graecos ἕξις nominatur, accesserit: ad quam scribendo plus an legendo an dicendo conferatur, solere quaeri scio. quod esset diligentius nobis examinandum, si qualibet earum rerum possemus una esse contenti.

verum ita sunt inter se conexa et indiscreta omnia ut, si quid ex his defuerit, frustra sit in ceteris laboratum. nam neque solida atque robusta fuerit unquam eloquentia nisi multo stilo vires acceperit, et citra lectionis exemplum labor ille carens rectore fluitabit; et qui [*]( fluitabit et qui, Halm : fluvit autem qui, G. ) sciet quae quoque sint modo dicenda, nisi tamen in procinctu paratamque ad omnes casus habuerit eloquentiam, velut clausis thesauris incubabit.

non autem ut quidquid praecipue

v10-12 p.4
necessarium est, sic ad efficiendum oratorem maximi protinus erit momenti. nam certe, cum sit in eloquendo positum oratoris officium, dicere ante omnia est, atque hinc initium eius artis fuisse manifestum est; proximam deinde imitationem, novissimam scribendi quoque diligentiam.

sed ut perveniri ad summa nisi ex principiis non potest, ita procedente iam opere etiam [*]( etiam, Osann : iam, MSS ) minima incipiunt esse quae prima sunt. verum nos non, quomodo instituendus orator, hoc loco dicimus; nam id quidem aut satis aut certe uti potuimus dictum est; sed athleta, qui omnes iam perdidicerit a praeceptore numeros, quo genere exercitationis ad certamina praeparandus sit. igitur eum, qui res invenire et disponere sciet, verba quoque et eligendi et collocandi rationem perceperit, instruamus, qua ratione quod didicerit [*]( qua ratione, ed. Col . 1527: qua oratione, MSS. didicerit, Zumpt: dicere, G. ) facere quam optime, quam facillime possit.

num ergo dubium est, quin ei velut opes sint quaedam parandae, quibus uti, ubicunque desideratum erit, possit? eae constant copia rerum ac verborum.

sed res propriae sunt cuiusque causae aut paucis communes, verba in universas paranda; quae si in rebus singulis essent singula, minorem

v10-12 p.6
curam postularent, nam cuncta sese cum ipsis protinus rebus offerrent. sed cum sint aliis alia aut magis propria aut magis ornata aut plus efficientia aut melius sonantia, debent esse non solum nota omnia sed in promptu atque, ut ita dicam, in conspectu, ut, cum se iudicio dicentis ostenderint, facilis ex his optimorum sit electio.

et quae idem significarent solitos scio ediscere, quo facilius et occurreret unum ex pluribus et, cum essent usi aliquo, si breve intra spatium rursus desideraretur, effugiendae repetitionis gratia sumerent aliud quod idem intelligi posset. quod cum est puerile et cuiusdam infelicis operae tum etiam utile parum; turbam tantum modo [*]( turbam tantum modo, Halm : turbam_tum modo, G: turbam enim tantum, vulgo. ) congregat, ex qua sine discrimine occupet proximum quodque.