Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nobis autem copia cum iudicio paranda est vim orandi non circulatoriam volubilitatem spectantibus. id autem consequemur optima legendo atque audiendo; non enim solum nomina ipsa rerum cognoscemus hac cura, sed quod quoque loco sit aptissimum.

omnibus enim fere verbis [*]( fere verbis, cod Harl. 4995: ferebis vel, G. ) praeter pauca, quae sunt parum verecunda, in oratione locus est. nam scriptores quidem iamborum veterisque comoediae etiam in illis saepe laudantur, sed nobis

v10-12 p.8
nostrum opus intueri sat est. omnia verba, exceptis de quibus dixi, sunt alicubi optima; nam et humilibus interim et vulgaribus est opus, et quae nitidiore in parte videntur sordida, ubi res poscit, proprie dicuntur.

haec ut sciamus atque eorum non significationem modo sed formas etiam mensurasque norimus, ut, ubicunque erunt posita, conveniant, nisi multa lectione atque auditione assequi nullo modo possumus, cum omnem sermonem auribus primum accipiamus. propter quod infantes a mutis nutricibus iussu regum in solitudine educati, etiamsi verba quaedam emisisse traduntur,

tamen loquendi facultate caruerunt. sunt autem alia huius naturae, ut idem pluribus vocibus declarent, ita ut nihil significationis, quo potius utaris, intersit, ut ensis et gladius; alia vero, [*]( alia vero, Frotsher: aliave, G. ) etiamsi propria rerum aliquarum sint nomina, τροπικῶς quasi tamen [*]( quasi tamen, edd.: quare tam, G: quare tamen, later, MSS. ) ad eundem intellectum feruntur, ut ferrum et mucro.

nam per abusionem sicarios etiam omnes vocamus, qui caedem telo quocunque commiserint. alia circuitu verborum plurium ostendimus, quale est et pressi copia lactis.

v10-12 p.10
Plurima vero mutatione figuramus: Scio non ignoro et non me fugit et non me praeterit et quis nescit? et nemini dubium est.

sed etiam ex proximo mutuari libet. nam et intelligo et sentio et video saepe idem valent quod scio. quorum nobis ubertatem ac divitias dabit lectio, ut non solum quomodo occurrent sed etiam quomodo oportet utamur.

non semper enim haec inter se idem faciunt; nec sicut de intellectu animi recte dixerim video ita de visu oculorum intelligo, nec ut mucro gladium sic mucronem gladius ostendit.