Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

igitur Aesopi fabellas, quae fabulis nutricularum proxime succedunt, narrare sermone puro et nihil se supra modum extollente, deinde eandem gracilitatem stilo exigere condiscant; versus primo solvere, mox mutatis verbis interpretari, tum paraphrasi audacius vertere, qua et breviare quaedam et exornare salvo modo poetae sensu permittitur.

quod opus etiam consummatis professoribus difficile qui commode tractaverit, cuicunque discendo sufficiet. sententiae quoque et chriae et ethologiae subiectis dictorum rationibus apud grammaticos scribantur, quia initium ex lectione ducunt; quorum omnium similis est ratio, forma diversa, quia sententia universalis est vox, ethologia

v1-3 p.158
personis continetur.

chriarum plura genera traduntur: unum simile sententiae, quod est positum in voce simplici, dixit ille, aut, dicere solebat; alterum, quod est in respondendo, interrogatus ille, vel, cum hoc ei dictum esset, respondit; tertium huic non dissimile, cum quis dixisset aliquid, vel fecisset.

etiam in ipsorum factis esse chriam putant, ut crates , cum indoctum puerum vidisset, paedagogum eius percussit; et aliud paene par ei, quod tamen eodem nomine appellare non audent sed dicunt χρειῶδες, ut Milo , quem vitulum adsueuerat ferre, taurum ferebat. in his omnibus et declinatio per eosdem ducitur casus, et tam factorum quam dictorum ratio est.

narratiunculas a poetis celebratas notitiae causa non eloquentiae tractandas puto. cetera maioris operis ac spiritus Latini rhetores relinquendo necessaria grammaticis fecerunt; Graeci magis operum suorum et onera et modum norunt.

haec de Grammatice, quam brevissime potui, non ut omnia dicerem sectatus, quod infinitum erat, sed ut maxime necessaria; nunc de ceteris artibus, quibus instituendos, priusquam rhetori tradantur,

v1-3 p.160
pueros existimo, strictim subiungam, ut efficiatur orbis ille doctrinae, quem Graeci ἐγκύκλιον παιδείαν vocant.

nam iisdem fere annis aliarum quoque disciplinarum studia ingredienda sunt, quae, quia et ipsae artes sunt et esse perfectae sine orandi scientia possunt nec rursus ad efficiendum oratorem satis valent solae, an sint huic operi necessariae quaeritur.

nam quid, inquiunt, ad agendam causam dicendamve sententiam pertinet, scire, quemadmodum data linea constitui triangula aequis lateribus possint? aut quo melius vel defendet reum vel reget consilia, qui citharae sonos nominibus et spatiis distinxerit?

enumerent etiam fortasse multos quamlibet utiles foro, qui nec geometren audierint nec musicos nisi hac communi voluptate aurium intelligant. quibus ego primum hoc respondeo, quod M. Cicero scripto ad Brutum libro frequentius testatur, non eum a nobis institui oratorem, qui sit aut fuerit, sed imaginem quandam concepisse nos animo perfecti illius et nulla parte cessantis.