Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam et sapientem formantes eum, qui sit futurus consummatus undique et, ut dicunt, mortalis quidam deus, non modo cognitione caelestium vel mortalium putant instruendum, sed per quaedam parva sane, si ipsa demum aestimes, ducunt sicut exquisitas interim ambiguitates; non quia ceratinae aut

v1-3 p.162
crocodilinae possint facere sapientem, sed quia illum ne in minimis quidem oporteat falli.

similiter oratorem, qui delet esse sapiens, non geometres faciet aut musicus quaeque his alia subiungam, sed hae quoque artes, ut sit consummatus, iuvabunt. nisi forte antidotus quidem atque alia, quae oculis aut vulneribus medentur, ex multis atque interim contrariis quoque inter se effectibus componi videmus, quorum ex diversis fit una illa mixtura, quae nulli earum similis est, ex quibus constat, sed proprias vires ex omnibus sumit;

et nuta animalia mellis illum inimitabilem humanae rationi saporem vario florum ac sucorum genere perficiunt: nos mirabimur, si oratio, qua nihil praestantius homini dedit providentia, pluribus artibus egeat, quae, etiam cum se non ostendunt in dicendo nec proferunt, vim tamen occultam suggerunt et tacitae quoque sentiuntur?

fuit aliquis sine iis disertus
:

sed ego oratorem volo.

non multum adiiciunt
: sed aeque non erit totum, cui vel parva deerunt; et optimum quidem hoc esse conveniet; cuius etiamsi in arduo spes est, nos tamen praecipiamus omnia, ut saltem plura fiant. sed cur deficiat animus? natura enim perfectum oratorem esse non prohibet, turpiterque desperatur quidquid fieri potest.
v1-3 p.164
atque ego vel iudicio veterum poteram esse contentus.

nam quis ignorat musicen (ut de hae primum loquar) tantum iam illis antiquis temporibus non studii modo verum etiam venerationis habuisse, ut iidem musici et vates et sapientes iudicarentur (mittam alios) Orpheus et Linus; quorum utrumque dis genitum, alterum vero, quia rudes quoque atque agrestes animos admiratione mulceret, non feras modo sed saxa etiam silvasque duxisse posteritatis memoriae traditum est.

itaque et Timagenes auctor est, omnium in litteris studiorum antiquissimam musicen extitisse, et testimonio sunt clarissimi poetae, apud quos inter regalia convivia laudes heroum ac deorum ad citharam canebantur. lopas vero ille Vergilii nonne canit errantem lunam solisque labores et cetera? quibus certe palam confirmat auctor eminentissimus, musicen cum divinarum etiam rerum cognitione esse coniunctam.

quod si datur, erit etiam oratori necessaria, siquidem (ut diximus) haec quoque pars, quae ab oratoribus relicta a philosophis est occupata, nostri operis fuit, ac sine omnium talium scientia non potest esse perfecta eloquentia.

atque claros nomine sapientiae viros, nemo dubitaverit, studiosos musices fuisse, cum Pythagoras atque eum secuti acceptam sine dubio antiquitus opinionem vulgaverint, mundum ipsum ratione esse compositum, quam postea sit lyra

v1-3 p.166
imitata, nec illa modo contenti dissimilium concordia, quam vocant ἁρμονίαν, sonum quoque iis motibus dederint.

nam Plato, cum in aliis quibusdam tum praecipue in Timaeo, ne intelligi quidem nisi ab iis, qui hanc quoque partem disciplinae diligenter perceperint, potest. de philosophis loquor, quorum fons ipse Socrates iam senex institui lyra non erubescebat?