Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

non ut ex iis utique improbentur poetae (quibus, quia plerumque servire metro coguntur, adeo ignoscitur, ut vitia ipsa allis in carmine appellationibus nominentur; metaplasmos enim et schematismos et schemata, ut dixi, vocamus, et laudem virtutis necessitati damus), sed ut commoneat artificialium et memoriam agitet.

id quoque inter prima rudimenta non inutile demonstrare, quot quaeque verba modis intelligenda sint. circa glossemata etiam, id est voces minus usitatas, non ultima eius professionis diligentia est.

enimvero iam maiore cura doceat tropos omnes, quibus praecipue non poema modo sed etiam oratio ornatur; schemata utraque, id est figuras, quaeque λέξεως quaeque διανοίας vocantur, quorum ego sicut

v1-3 p.154
troporum tractatum in eum locum differo, quo mihi de ornatu orationis dicendum erit.

praecipue vero illa infigat animis, quae in oeconomia virtus, quae in decore rerum, quid personae cuique convenerit, quid in sensibus laudandum, quid in verbis, ubi copia probabilis, ubi modus.

his accedet enarratio historiarum, diligens quidem illa non tamen usque ad supervacuum laborem occupata. nam receptas aut certe claris auctoribus memoratas exposuisse satis est. persequi quidem, quid quis unquam vel contemptissimorum hominum dixerit, aut nimiae miseriae aut inanis iactantiae est et detinet atque obruit ingenia melius aliis uacatura.

nam qui omnes etiam indignas lectione scidas excutit, anilibus quoque fabulis accommodare operam potest. atqui pleni sunt huiusmodi impedimentis grammaticorum commentarii, vix ipsis qui composuerunt satis noti.

nam Didymo, quo nemo plura scripsit, accidisse compertum est, ut, cum historiae cuidam tanquam vanae repugnaret, ipsius proferretur liber, qui eam continebat.

quod evenit praecipue in fabulosis usque ad deridicula quaedam, quaedam etiam pudenda; unde improbissimo cuique pleraque fingendi licentia est, adeo ut de libris totis et

v1-3 p.156
auctoribus, ut succurrit, mentiantur tuto, quia inveniri qui nunquam fuere non possunt: nam in notioribus frequentissime deprehenduntur a curiosis. ex quo mihi inter virtutes grammatici habebitur aliqua nescire.

et finitae quidem sunt partes duae, quas haec professio pollicetur, id est ratio loquendi et enarratio auctorum, quarum illam methodicen hanc historicen vocant. adiiciamus tamen eorum curae quaedam dicendi primordia, quibus aetates nondum rhetorem capientes instituant.