Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quod verbis etiam accidit ut illi fero, cuius praeteritum perfectum et ulterius non invenitur. nec plurimum refert, nulla haec an praedura sint. nam quid progenies genitivo singulari, quid plurali spes faciet? quomodo autem quire et ruere vel in praeterita patiendi modo vel in participia transibunt?

quid de aliis dicam, cum senatus senati an senatus faciat, incertum sit? quare mihi non invenuste dici videtur, aliud esse Latine aliud grammatice loqui. ac de analogia nimium.

etymologia , quae verborum originem inquirit, a

v1-3 p.124
Cicerone dicta est notatio, quia nomen eius apud Aristotelem invenitur σύμβολον, quod est nota; nam verbum ex verbo ductum, id est veriloquium, ipse Cicero, qui finxit, reformidat. sunt qui vim potius intuiti originationem vocent.

haec habet aliquando usum necessarium, quotiens interpretatione res, de qua quaeritur, eget, ut M. Caelius se esse hominem frugi vult probare, non quia abstinens sit (nam id ne ementiri quidem poterat), sed quia utilis multis, id est fructuosus, unde sit ducta frugalitas. ideoque in definitionibus assignatur etymologiae locus.