Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nonnunquam etiam barbara ab emendatis conatur discernere, ut cum, triquetram dici Siciliam an Triquedram, meridiem an medidiem oporteat quaeritur,

aliaque quae consuetudini serviunt. continet autem in se multam eruditionem, sive ex Graecis orta tractemus, quae sunt plurima, praecipueque Aeolica ratione (cui est sermo noster simillimus) declinata, sive ex historiarum veterum notitia nomina hominum, locorum, gentium, urbium requiramus, unde Bruti, Publicolae, Pythici? cur Latium, Italia, Beneventum? quae Capitolium et collem Quirinalem et Argiletum appellandi ratio?

iam illa minora, in quibus maxime studiosi eius

v1-3 p.126
rei fatigantur, qui verba paulum declinata varie et multipliciter ad veritatem reducunt aut correptis aut porrectis, aut adiectis aut detractis, aut permutatis litteris syllabisve. inde pravis ingeniis ad foedissima usque ludibria labuntur. sit enim consul a consulendo vel a iudicando; nam et hoc consulere veteres vocaverunt, unde adhuc remanet illud rogat boni consulas, id est bonum iudices.

senatui nomen dederit aetas (nam iidem Patres sunt), et rex rector et alia plurima indubitata; nec abnuerim tegulae regulaeque et similium his rationem. iam sit et classis a calando et lepus levipes et vulpes volipes: