Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quis negat? sed adiacet et mollior et magis trita. ego tamen non alio magis angor, quam quod obliquis casibus ducti etiam primas sibi positiones non invenire sed mutare permittunt: ut cum ebur et robur, ita dicta ac scripta summis auctoribus, in o litteram secundae syllabae transferunt, quia sit roboris et eboris, sulpur autem et guttur u litteram in genitivo servent; ideoque iecur etiam et femur controversiam fecerunt.

quod non

v1-3 p.122
minus est licentiosum, quam si sulpuri et gutturi subiicerent in genitivo litteram o mediam, quia esset eboris et roboris; sicut Antonius Gnipho, qui robur quidem et ebur atque etiam marmur fatetur esse, verum fieri vult ex his robura, ebura, marmura.

quodsi animadverterent litterarum adfinitatem, scirent sic ab eo, quod est robur, roboris fieri, quomodo ab eo, quod est miles limes, militis limitis, index vindex, iudicis vindicis, et quae supra iam attigi.

quid vero quod, ut dicebam, similes positiones in longe diversas figures per obliquos casus exeunt, ut virgo Iuno, lusus lusus, cuspis puppis et mille alia? cum illud etiam accidat, ut quaedam pluraliter non dicantur, quaedam contra singulari numero, quaedam casibus careant, quaedam a primis statim positionibus tota mutentur, ut Iuppiter.