Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
... is Aethiopicum maxime in posca et in ecligmate[*](ecligmate S cum P vet. Dal. ligmate ll. G.) cum melle. Africano privatim urinae incontinentiam cohiberi[*](cohiberi dv. -bere r.) putant. sativum datur ad[*](et ad dtv. a. C.) iocineris vitia tostum tritum in aceto, item ad vertiginem[*](acriorum f. acriore ui v. a. H.), iis vero, quos acrior urina mordeat, in dulci tritum[*](tri- tum uino v. a. S.), ad vulvarum vitia in vino praeterque inpositis vellere foliis, testium tumoribus tostum tritumque cum melle aut cum rosaceo et cera[*](cera dv. cetera r.).[*](Diosc. III 62. Scribon. 119. (233.) Marc. Emp. 9, 80. (12).) silvestre ad omnia eadem efficacius, praeterea ad serpentes cum oleo, ad scorpiones, scolopendras. sistit et vomitionem nausiasque ex vino quantum adprehenderint tres digiti. propter colum[*](colum dv. ce- lum E. caelum GF.) quoque[*](quoque v. quemque ll.) bibitur inliniturque in[*](in ego. uel ll. v. cfr. XXXI 125. (in spongea XXII 104. XXIII 44. 54. XXVIII 67).) penicillo[*](penicillo ego. -llos GF. -llus d. -llis Ev.) fervens, adprimitur fasciis[*](fas- ciis v. faciis dE. faceis F. fateii G.). strangulationes vulvae potum in vino aperit tribus drachmis in tribus cyathis vini. auribus instillatur ad[*](ad Ev. ut r.) sonitus atque tinnitus cum sebo vitulino vel melle. suggillatis inlinitur cum melle et uva passa et aceto, lentigini nigrae ex aceto.
[*](Diosc. III 63. 61.) Est cumino simillimum quod Graeci vocant ami[*](ammi B.). quidam[*](quidam - 3 Hippo om.E.) vero Aethiopicum cuminum id esse[*](esse F2dv. est GF1.) existimant. Hippocrates regium appellavit[*](appellauit GD. -llant F. -llat dEv.), videlicet quia[*](qua GF.) efficacius Aegyptio[*](aegypto dT. in Aeg- v. a. H.) iudicavit[*](iudicauit Ev. -abit F. -abat rT (an recte?).). plerique alterius naturae in totum putant, quoniam sit exilius et candidius. similis autem et huic usus. namque et panibus Alexandrinis subditur[*](subditur G. cfr. § 185. 256. sub- dicitur GF. subiicitur dTEH. subigitur v.) et condimentis interponitur.[*](Diosc. III 63.) inflationes et tormina discutit, urinas[*](dist. ego coll. Diosc. et oculorum v. a. S.) et menstrua ciet[*](ciet dEv. ce- set r.), suggillata oculorum, epiphoras mitigat, cum lini semine scorpionum ictus in[*](in uino GF2dv. mino F1. uino E.) vino potum drachmis duabus privatimque cerastarum cum pari portione myrrae. colorem quoque bibentium similiter mutat in pallorem. suffitum cum uva passa aut resina vulvam purgat. tradunt facilius concipere eas, quae odorentur[*](odorantur ES.) id per coitum.
[*](cfr. XIX 163. Diosc. II 204.) De cappari satis diximus inter peregrinos frutices.[*](13, 127) non utendum transmarino, innocentius est Italicum. ferunt eos, qui cotidie id edint[*](edint CFW Müller p. 19. edunt ll. v.), paralysi non periclitari nec lienis doloribus. radix eius vitiligines albas tollit, si trita[*](trita EG. tritae dTfv. tritritae G2F. tritricae G1.) in sole[*](sale dT.) fricentur.[*](Diosc. II 204. (Marc. Emp. 23, 71).) splenicis prodest[*](prodest v. prodesse ll.) in vino potus[*](potus dHack. potis F. poticis G1. poitis G2. potu EG. pota v.) radicis cortex duabus drachmis, dempto balinearum usu[*](usus d.), feruntque[*](ferunt quod d.) xxxv[*](an XXXX? cfr. Diosc.) diebus per urinam et alvum totum lienem emitti[*](emitti v. emittit GF. mitti r S.). bibitur in lumborum doloribus ac paralysi. dentium dolores sedat tritum ex aceto vel semen[*](uel semen ego. semen uel GF2dTD. semen F1Ev.) decoctum
vel manducata radix. infunditur et aurium dolori decoctum oleo. ulcera, quae phagedaenas vocant, folia et radix recens cum melle sanant. sic et strumas discutit radix, parotidas vermiculosque cocta in aqua. iocineris doloribus[*](doloribus—5 uesicae om.Ev. a. S.)[*](doloribus TS. -ris GF. -res d.) tusa cum farina hordeacia inponitur. vesicae quoque malis medetur. dant et ad taenias[*](tineas v. a. H.) in aceto et melle. oris exulcerationes in aceto decocta tollit. stomacho inutile[*](inutile ll. Brot. -lem vet. Dal. S. -les v.) esse inter auctores convenit.[*](Diosc. III 51. (cfr. Plin. XIX 165).) Ligusticum—aliqui panaces[*](panacem v. a. S. cfr. Diosc.) vocant—stomacho utile[*](inutile G.) est, item convolsionibus, inflationibus. sunt qui et[*](sunt qui et GFTD. sunt et qui rG.) cunilam bubulam appellaverint, uti diximus, falso.
[*](19, 165)