Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Th. H. VII 5, 5. 6.)Nam quod ad permutationem seminum attinet, quibusdam ex his firmitas maior est, ut coriandro, betae, porro, nasturtio, sinapi, erucae, cunilae et fere acribus; infirmiora autem[*](infirmiora autem om.d.) sunt atriplici, ocimo, cucurbitae, cucumi, et[*](dist. ego. coll. Theophr.) aestiva omnia hibernis magis; minime autem durat[*](minime autem durat ego. durant minime autem ll.v.) gethyum[*](getym GF. getium v.a.C.). sed ex his, quae sunt fortissima, nullum ultra quadrimatum utile est, dumtaxat serendo, culinis[*](culinis GFEP. cuniculis d. cunilis v. a.H.) et ultra tempestiva sunt.
[*](Th. C. II 5, 3. H. VII 5, 1. 2. (C.II 6, 3).) Peculiaris medicina raphano, betae, rutae, cunilae [*](cuniculae d.) in salsis aquis, quae et alioqui[*](et aliquibus d.) plurimum suavitati[*](suauitatis d.) et fertilitati conferunt. ceteris dulcium aquarum rigua prosunt . utilissimae ex his quae frigidissimae et quae potu suavissimae. minus utiles e stagno[*](utiles e stagno dv. utile est et agno (gano E)r.) et quas elices[*](eli- ces B. ilices ll. silices v.) inducunt , quoniam herbarum semina invehunt. praecipue tamen imbres alunt, nam et bestiolae innascentes necantur.