Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](Th. C. V 7, 2. 1. H. II 4, 1. Pallad. V 3, 4. III 24, 7. Varro I 40, 2. Th. H. VIII 8, 5. C. V 15, 5. H. VIII 10, 1. VII 5. 4. Col. XI 3, 50.) Morbos hortensia quoque sentiunt sicut reliqua terra[*](terrae v. a. S. an deleandum est?) sata. namque et ocimum senectute degenerat[*](senectute de- generat J. senec degenerat (degerat F1) iuti (lute E) ll. se- necta degenerat G. se necat degeneratque rite v.) in serpyllum, et[*](et v. est et GFd. et—zmintham om.E.) sisymbrium in zmintham[*](zonnintam G. mentam Brot. calamintham v.), et ex semine brassicae vetere[*](uetere U 417 e Varr. ueteris ll. v. a. D.) rapa fiunt, atque invicem. et necatur cuminum αἱμοδώρῳ,[*](αἱμοδώρῳD. ab haemodoro S e Theophr. ab imo dorso ll. B. ab uno dorso Tv. a limodoro H.) nisi repurgetur; est autem unicaule,

radice bulbo simili, non nisi in[*](nisi in d2v. susi in d1. sun F1. sunt r.) gracili solo nascens. alius privatim cumini morbus scabies. et ocimum sub canis ortu pallescit. omnia vero accessu mulieris menstrualis flavescunt.[*](Th. H. VII 5, 4. Col. X 321. XI 3, 60. Geop. XII 7. Col. X 324. Pallad. I 35, 13.) bestiolarum quoque genera innascuntur, napis pulices, raphano urucae[*](uricae E. erucae d1v.a.S.) et vermiculi, item lactucis et oleri, utrisque[*](utriusque E. utrique QD.) hoc amplius limaces et cocleae, porro vero privata[*](priuatim v. a. S.) animalia, quae facillime stercore[*](stercore v. est stercore ll.) iniecto[*](iniectio F. (iniecto ster- core QS.)) capiuntur condentia in id se. ferro quoque[*](ferro quoque GFdQv. ferroque EDal.) non expedire tangi rutam, cunilam [*](cuniculam dQ.), mentam, ocimum auctor est Sabinus[*](sabinius FQ.) Tiro in libro κηπουρικῶν, quem Maecenati dicavit.

[*](Col. X 322. Pallad. I 35, 8. Geop. XIII 10, 4.) Idem[*](item Ev. a.G.) contra formicas, non minimum hortorum exitium, si non sint rigui, remedium monstravit limum marinum aut cinerem obturandis[*](obturandis dEG. obdu- r. opturantis Q. -ratis v.) earum foraminibus. sed efficacissime heliotropio herba necantur. quidam et aquam diluto latere crudo inimicam his putant.[*](Th. H. VII 5, 4. Pallad. I 35, 8. 3. Geop. XII 7, 1. Col. XI 3, 61. 64. X 356. Geop. XII 7, 3. II 18, 1. Pallad. I 35, 16. (7. 3). Col. X 344. Pallad. I 35, 8 (ubi incenso pro infuso scribendum erit).) naporum medicina ervi aliquid[*](medicina erui aliquid S. -cina erutaliquid Q. -cinae riui aliquis d. -cinae sui aliquis GF. -cina est si aliquis E. -cinae sunt (-cina est G) siliquas v.) una seri, sicut olerum cicer; arcet enim[*](ima E.) urucas[*](uricas E. erucas d1v. a.S.). quo si omisso[*](misso Q. emisso T.) enatae sint[*](enatae sint dTJ. enata est in QS (del. in). anatae sint r. iam natae sint v.), remedio[*](remedio QD. -ium ll. v.) est absinthi sucus decocti inspersus vel[*](uel QS. om. ll. et v.) sedi; genus hoc herbae, quam alii[*](alii QD. om. ll. v.)ἀείζωον vocant[*](ἀείζωονS.αιζων. anzoum d. angoum r. angonen S. aizoum B. verba quam—uocant huc transposui; in ll.Qleguntur post sedi. spuria putavit U 418.), diximus. semen olerum si suco[*](18, 159)

eius madefactum seratur, olera nulli animalium obnoxia futura tradunt; in totum vero necari[*](necari QS. necat dTS. nec rv.) urucas[*](erucas d1Qv.a.S.), si palo inponantur in hortis ossa capitis ex equino genere, feminae[*](femina d1. -inina d2.) dumtaxat. adversus urucas[*](urycas E. erucas Qv.a.S.) et cancrum fluviatilem[*](flu- uiaticum QS.) in medio horto suspensum auxiliari narrant. sunt qui sanguineis virgis tangant ea, quae nolint[*](nolunt Qv.) iis[*](us F. his Qv.) obnoxia esse[*](esse om.QS.). infestant et culices riguos hortos[*](riguos ortos (hortos D)QD. hortos riguos E(?)v. riguos Gd. riguus F2. riguis F1.), praecipue si sint[*](sunt Q.) arbusculae aliquae . hi galbano accenso[*](accesso Q.) fugantur.