Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](Th. H. VI 2, 7. Col. II 10, 21. Pallad. III 5.) Reliqua sunt ferulacei generis, ceu feniculum anguibus, ut diximus, gratissimum, ad condienda plurima,[*](8, 99) cum inaruit, eique[*](cum inaruerit eique dv. a. G. cuminoque Q.an post inaruit intercidit utile?) perquam similis thapsia, de qua diximus inter externos frutices; deinde utilissima funibus[*](13,121) cannabis. seritur a favonio; quo densior est, eo tenerior [*](tenerior FEv. tenior G. tenuior dTH.cfr. § 140.). semen eius, cum est maturum, ab aequinoctio autumni destringitur[*](destringitur FTS. distr- r Bas. defr- v.) et sole aut vento aut fumo siccatur. ipsa cannabis vellitur post vindemiam ac lucubrationibus decorticata purgatur.[*](Grat. cyneg. 46.) optima Alabandica, plagarum praecipue usibus. tria eius ibi genera: inprobatur cortici proximum aut medullae; laudatissima[*](laudatissimum v. a. S.) est e medio quae mesa[*](mesa om.G.) vocatur[*](dist. v. a. Dal.). secunda Mylasea[*](secundam lasea GF.). quod ad proceritatem quidem attinet, Rosea agri Sabini arborum altitudinem aequat.[*](Col. XII 7, 4.) ferulae duo genera in peregrinis fruticibus diximus.[*](13, 123) semen eius in Italia cibus est; conditur quippe duratque in urceis vel anni spatio. duo ex ea[*](ex ea ego. ea ll. v. eius G. (genera sc. cibi. an olera?). verba duo - racemi spuria putavit U 416.) genera, caules et racemi. corymbian hanc vocant corymbosque quos condiunt.