Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

e siligine lautissimus[*](lautissimus D2dv. lat- r.) panis pistrinarumque opera laudatissima . praecellit[*](prae- cellit dEv. -llet r.) in Italia, si Campana Pisis natae misceatur. rufior illa, at Pisana candidior ponderosiorque cretacea. iustum est e grano Campanae[*](Campanae v. -aniae ll.), quam vocant castratam, e modio redire sextarios IV siliginis vel e gregali sine castratura sextarios V, praeterea floris semodium et cibarii, quod secundarium vocant, sextarios IV, furfuris sextarios totidem, e Pisana autem siliginis sextarios V, cetera paria sunt. Clusina Arretinaque etiamnum sextarios siliginis adiciunt[*](adiciunt coni. H. adsiunt E. adsciunt r Brot. assumunt v.), in reliquis pares. si vero pollinem[*](pollionem E.) facere libeat, XVI pondo panis[*](panes E.) redeunt et cibarii III[*](III ego. tres F2D. tria rv. (scribendum erat terna).) furfurumque semodius. molae discrimine hoc constat. nam quae[*](namque d1E. si add.d2.) sicca moluntur, plus farinae reddunt, quae salsa aqua sparsa, candidiorem medullam, verum plus retinent in furfure. farinam a farre dictam nomine ipso apparet. siligineae farinae modius[*](modius PF2dv. -ios r.) Gallicae XX[*](xx PD. XXII rv.) libras panis reddit, Italicae duabus tribusve amplius in artopticio pane. nam furnaceis binas adiciunt libras in quocumque genere.