Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Frumenti genera non eadem ubique nec, ubi eadem sunt, isdem nominibus. volgatissima ex his[*](ex his atque D2D. om. rv.) atque

pollentissima[*](pollentissima ego. ponent- D2. potent- D. om. r. v.) far, quod adoreum veteres appellavere[*](appel- lauere Ddv. -llare r.), siligo, triticum. haec plurimis terris communia. arinca Galliarum propria, copiosa et Italiae est, Aegypto[*](aegypto GG. in aeg- rv.) autem ac Syriae Ciliciaeque et Asiae ac Graeciae peculiares zea, oryza[*](oryza D. oriza F2. olyza D. oliza r. olyra v.), tiphe.[*](cfr. Col. II 6, 1. Diosc. II 123.) Aegyptus similaginem conficit e tritico suo nequaquam Italicae[*](italicae Fv. -ico d. -iae r Bas.) parem. qui zea utuntur non habent far. est et haec ltaliae, in Campania maxime, semenque appellatur . hoc habet nomen res praeclara, ut mox docebimus,[*](112) propter quam Homerus[*](umerus E.)ζείδωρος ἄρουρα[*](zidoros (eid- D1. zoid- D2) arura ll.) dixit[*](dixit D2dv. diximus r.), non, ut aliqui arbitrantur, quoniam vitam donaret[*](donaret dv. -rent r.). amylum quoque ex ea fit priore crassius;[*](cfr. Col. II 8, 5. Val. Max. II 5, 5.) haec sola differentia est. ex omni genere durissimum far et contra hiemes firmissimum . patitur frigidissimos locos et minus subactos vel aestuosos[*](aestuosos dEv. -tiuosos rD.) sitientesque. primus antiquis[*](antiquo is CFW Müller p. 18.) Latii[*](Latii ego. cfr. XI 251. latio ll. v.) cibus, magno argumento in adoriae donis, sicuti diximus. pulte autem,[*](14) non pane, vixisse longo tempore Romanos manifestum, quoniam et pulmentaria hodieque dicuntur et Ennius, antiquissimus[*](dist. ego.) vates, obsidionis famem exprimens offam eripuisse plorantibus liberis patres commemorat. et hodie sacra prisca atque natalium pulte[*](pul- tibus d.) fitilla[*](fitilla G. cfr. Buecheler in Fleckeis. ann. 1875 p. 328. fit illa DGF1. fritilla (-tella E1)F2E2v. ilia d.) conficiuntur, videturque tam puls[*](tam puls DdC. tam plus F1Ev. tamplius F2. tempus G.) ignota Graeciae fuisse quam Italiae polenta.

[*](Col. II 9, 13.) <1> Tritici semine avidius nullum est nec quod plus[*](dist. D.) alimenti trahat. siliginem proprie dixerim tritici delicias candore sive virtute sive pondere[*](candore siue uirtute siue pondere ego. candore uirtute pondere D2D. candor (-ore F1) est et sine uirtute sine, (et sine v) pondere rv. (an candore, etsi uincitur pondere?)). conveniens umidis

tractibus, quales Italiae sunt et[*](sed et Ev. a. D.) Galliae Comatae, sed trans Alpes in Allobrogum tantum Remorumque[*](remorumque D2dTBrot. memo- r. Meminorumque G.) agro pertinax , in ceteris ibi partibus biennio in triticum transit. remedium, ut gravissima quaeque grana eius serantur.