Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Col. II 6, 1. Th. H. VIII 1, 1.) Et quoniam praeparatus est ager, nunc indiCabitur natura frugum. Sunt autem duo prima earum genera: frumenta, ut triticum, hordeum[*](triticum, far, hordeum v. a. D.), et legumina, ut faba, cicer. differentia notior, quam ut indicari deceat.
[*](th. H. VIII 1, 2. 4.) <1> Frumenti ipsius totidem genera per tempora satu divisa: hiberna, quae circa vergiliarum occasum sata terra per hiemem nutriuntur, ut triticum, hordeum; aestiva, quae aestate ante vergiliarum exortum seruntur, ut milium, panicun, sesama[*](sesama D2C. (sis- v.) sesima GES. sisima r.), horminum[*](horminum v. orm- D2. Torm- F2. Urm- r.), irio[*](irlio E. milio D2.), Italiae dumtaxat ritu. alioquin in graecia et in Asia omnia a[*](a DTS. om. rv.) vergiliarum occasu seruntur, quaedam autem utroque tempore in Italia, ex his quaedam et tertio veris.[*](Verg. Georg. I 215. Th. H. VIII 1, 3. Col. I 10, 31.) aliqui verna milium, panicum , lentem, cicer, alicam appellant, sementiva[*](sementiua F2dTG. (-tica v.) -tiuam r.) autem triticum, hordeum, fabam, rapam[*](rapam ll. D. napum, rapam v.). et in tritici genere pars aliqua pabuli est quadripedum causa sati, ut farrago, et in leguminibus, ut vicia[*](uitia Ev. a. C.); ad[*](ac F2. at v. a. D.) communem[*](communem D2D. -ne rG.) quadripedum hominumque usum[*](usum D2D. usui rv.) lupinum.
[*](th. H. VIII 2, 3. 1, 5. (Varro I 45, 1). 2, 1.) <2> Legumina omnia singulas habent radices praeter fabam, easque surculosas, quia non in multa[*](an multas?) dividuntur,
altissimas autem cicer. frumenta multis radicantur fibris ine ramis. erumpit a primo satu hordeum die septimo, legumen[*](legumina dv. a. S.) quarto vel, cum tardissime, septimo, faba a[*](a TEv. om. r.) xv Ad XX, legumina in Aegypto tertio die. Ex hordeo alterum caput grani in radicem exit, alterum in herbam, quae et prior floret. radicem crassior pars grani fundit, tenuior florem, ceteris seminibus eadem pars et radicem et florem.[*](Th. H. VIII 2, 4. 3, 2.) <3> Frumenta hieme[*](hieme Fdv. -mi r.) in herba sunt, verno tempore fastigantur[*](fastigantur dTv. fa//tig- E. fatig- D1GF1. Fastigiantur D2Par. spicantur F2f.) in stipulam quae sunt hiberni generis, at milium et[*](et om.d.) panicum in culmum[*](culmen Ev. A. Bas.) geniculatum et concavum, sesama[*](sesama D2C. sis- F2v. sesima dS. sisemina r.) vero in ferulaceum.[*](ib. 3, 4. I 11, 2.) omnium satorum[*](satorum D2in ras.dv. saturorum GF1E. satiuorum F2fTD.) fructus aut spicis continetur, ut tritici[*](aut tritici E.), hordei, muniturque vallo aristarum contra aves et parvas quadripedes[*](contra aues et paruas quadripedes D2S. ob F2. om. rv.), aut includitur Siliquis, ut leguminum, aut vasculis, ut sesamae[*](sesamae D2F2C. sesimae dES. sesemae r.) ac papaveris . milium et panicum tantum pro indiviso et parvis avibus expositum est; indefensum[*](indefensū ego. -sa ll. v.) quippe membranis continetur [*](continentur F2v.).
Panicum a paniculis dictum, cacumine languide nutante , paulatim extenuato culmo paene in surculum, praedensis acervatur granis, cum longissima, pedali phoba[*](phoba Turneb. coll. Theophr. obfa D1GF1dTE. offa D2F2Salm. loba B. obba G.). milio[*](milio D2S. mili F1. Miliae r. milii G.) comae granum complexae fimbriato[*](fibriato E.) capillo curvantur. sunt et panico genera mammosa[*](mammoso E1v. a. H.),[*](Col. II 9, 19.) e pano parvis racemata panculis, et cacumine gemino; quin et colore distinguntur[*](distinguitur dfv. a. G.) candido, nigro, rufo, etiam purpureo. panis multifariam[*](multifariam DS. -riae F2. -rie dv. -ria r.) et
e milio fit, e panico rarus; sed nullum ponderosius frumentum [*](frumento Ev. a. G.) est aut quod coquendo magis crescat[*](crescit ES.). LX pondo panis e modio reducunt[*](redicunt d. reddit p. redire dicunt coni. S.) modiumque pultis ex tribus sextariis madidis. milium intra hos X annos ex india in Italiam invectum est nigrum[*](nigro Es.) colore, amplum grano, harundineum culmo. adolescit ad pedes altitudine[*](altitu- dines F1. -dinis F2. -din E.) vii, praegrandibus comis[*](comis D2F2TD. cumis D1GF1E. culmis Dv.)—iubas[*](iubas D2salm. D. lobas rv. phobas scaliger.) vocant—, omnium frugum fertilissimum. Ex uno grano sextarii terni gignuntur. Seri debet in umidis.[*](Th. H. VIII 2, 4. 5 (cfr. Col. II 11, 10). Varro 32, 1.) <4> Frumenta quaedam in tertio genu spicam incipiunt concipere, quaedam in quarto, sed etiamnum occultam. genicula autem sunt tritico quaterna, farri[*](farri F2v. -ris r.) sena, hordeo octona. Sed non ante supra dictum geniculorum numerum conceptus est spicae, qui ut spem sui fecit, iiii aut V tardissime[*](an cum tardissime?) diebus florere incipiunt totidemque aut paulo pluribus deflorescunt, hordea vero[*](uero om.dt.), cum tardissime, diebus[*](diebus D2D. om. rv) VII. Varro quater novenis[*](quinquies nouenis p e varr.) diebus fruges absolvi tradit et mense nono meti.
[*](Th. VIII 3, 2. 2, 3.) <5> Fabae in folia exeunt ac deinde caulem[*](caulem Ev. -les Ffd. -lis r. An caulem cavum? Cfr. Theophr.) emittunt nullis distinctum[*](distinctus f1. -ctas F2.) internodiis. Reliqua legumina surculosa sunt. Ex his ramosa cicer, ervum[*](erbum DGF.), lens. Quorundam caules sparguntur in terram, si non habeant adminiculum; at[*](at ego coll. Theophr. ut ll. V.) pisa scandunt, si habuere, aut[*](pisa scandunt si habuere aut ego. piscandum (-unt d) nisi habuere aut DGF1dE. pisarum Et F2d. pisa scandunt aut nisi habuere u 343. pisorum quod si non habuere v.) deteriora fiunt. Leguminum unicaulis faba sola, unus et lupino, sed[*](lupino sed D2d. -inos et D1GF1. -inis Et (sed S) EdTs. -inis v.)...., ceteris[*](lac. Ego indicavi. Deest non rectus.)
ramosis[*](ramosis ego. (abl. abs.) -osus ll. v.) praetenui surculo, omnibus vero fistulosis[*](fistulosus v.).[*](Th. H. VIII 2, 1. 3. Ib. 3, 1.) folium quaedam ab radice emittunt[*](emit- tunt ego. mittunt ll. V.), quaedam a cacumine, ut[*](ut ego et vv. Dist. om. ll. V.) frumentum et hordeum. Utrumque[*](utrum- que G. utrimque DGFDT. uitiumque E. uitiaque vel uiciaque v. Utique D.) et quidquid in stipula est in cacumine unum folium habet—sed hordeo scabra sunt, ceteris levia—, multifolia[*](multifolia D e Theophr. -ficia ll. -fida s. -pli- cia v.) contra faba, cicer, pisum. Frumentis folium harundinaceum[*](harundineum df.cfr. § 55. VIII 117. XXIV 150.), fabae rotunda[*](rotundum dv. a. S.) et magnae[*](magna d2E.) leguminum parti[*](parti F2dv. parte r.), longiora[*](longiora v. -iore d2. -iores d2in ras.e. -ior r.) erviliae[*](erui ciceri D2. uiliae E. uillae d.) et piso, phasiolis[*](pasiolis E. pass- d.) venosa, sesamae[*](sesamae D2C. sae- sime G. sesimae rs.) et irioni[*](et irioni v. irioni d. cetrioni E. ti d. trioni r.) sanguinea.[*](th. H. VIII 2, 5–7. Ib. 3, 5.) cadunt folia lupino tantum et papaveri. Legumina diutius florent, et ex his ervum ac cicer, sed[*](sed del.F2.) diutissime faba, XL diebus, non autem singuli scapi tamdiu, quoniam alio desinente alius[*](alius ev. aliud d2d. aliut r.) incipit, nec tota seges, sicut frumenti, pariter. Siliquantur[*](siliquantur dv. -quata d2. -quam tam d1FE. aliquam tam G.) vero omnia diversis[*](diueris DGF.) diebus et ab ima primum parte, paulatim flore subeunte[*](subiunctae E.).<6> frumenta cum defloruere, crassescunt maturanturque , cum plurimum, diebus XL, item faba[*](faba XL F2.), paucissimis cicer. Id enim a sementi diebus XL perficitur. Milium et panicum et sesama[*](sesama c. sisama f2v. sesima gds. sesina E2. semina r.) et omnia aestiva xl diebus maturantur a flore, magna terrae caelique differentia. in aegypto enim hordeum sexto a satu mense, frumenta septumo metuntur, in hellade VII[*](VII FfS. om. rv.) hordeum, in peloponneso octavo, et frumenta etiamnum tardius. grana in stipula crinito textu spicantur. In faba leguminibusque
alternis lateribus siliquantur. fortiora contra[*](contra om.Ev. ad G. hieme Ev. a. G.) hiemes frumenta , legumina[*](legumini- bus F2.) in cibo.[*](Th. H. VIII 4, 1.) <7> Tunicae frumento plures. hordeum maxime nudum et arinca[*](aruncas et E.), set praecipue avena. calamus altior frumento quam hordeo, arista mordacior hordeo. in area exteruntur triticum et siligo[*](silico E.) et hordeum. Sic et seruntur pura, qualiter moluntur[*](moliuntur DEC. mori- F.), quia tosta[*](torta E2. tota E1.) non sunt. e diverso far, milium, panicum purgari[*](purgari om.d.) nisi tosta non possunt. Itaque haec cum suis folliculis seruntur[*](seruntur D2v. serantur rs.) cruda. et far in vaginulis suis servant ad satus[*](ad satus GF2dv. assuetus D2(?). at satus r.) atque non torrent.
Levissimum ex his hordeum raro excedit XV libras et faba XXII. Ponderosius far magisque etiamnum triticum . far in aegypto[*](farina in aegypto F2D.) ex olyra conficitur. tertium genus spicae hoc ibi est. Galliae quoque suum genus farris dedere , quod illic bracem[*](bracum f. brance v. a. H.) vocant, apud nos scandalam[*](scandalum d. sandalam EH. -lum C. scandulam Ge- orges ex edicto dioclet. ed. Momms. 1 nr. 8. Isidor. 17, 3. 11.), nitidissimi grani. Est et[*](est et F2fD. est dTS. et rv.) alia differentia, quod fere quaternis libris plus reddit panis quam far aliud. Populum romanum farre tantum e frumento CCC annis usum verrius [*](uerius D1G. uarrius E. uarro dTP.) tradit.
[*](cfr. Ib. 4, 5. 3. 4.) <1> Tritici genera plura, quae fecere gentes. Italico nullum equidem comparaverim candore ac pondere, quo maxime decernitur. montanis modo comparetur ltaliae agris externum, in quo principatum tenuit Boeotia, dein Sicilia, mox Africa. tertium pondus erat Thracio, Syrio[*](Assyrio U 344 e Theophr.), deinde et aegyptio, athletarum [cum[*](uncos ego posui. tum U 344. an olim vel quidem?)] decreto, quorum capacitas iumentis similis quem diximus ordinem fecerat. Graecia et Ponticum laudavit, quod in italiam non pervenit
.[*](Th. C. III 21, 2. (H. VIII 4, 3).) ex omni autem[*](autem D2in ras.GdTD. aeadem F1. eadem EBas. a F2.) genere grani praetulit dracontian[*](dracontian D2D. -iam C e Theophr. -ion dTS. ora con- tion r.) et strangian[*](strangiam C. stelepan D2. istelepant r. stlengian U 345 cum J.) et Selinusium argumento crassissimi calami. itaque [*](ita dDal.) pingui solo haec genera adsignabat. levissimum et maxime inane speudian[*](inane speudian D2S. -ne sceu- dia D1GFd. -nes ceu E. -ne seu v.), tenuissimi calami, in umidis seri iubebat, quoniam multo egeret alimento. haec[*](haec (pro hae) E. hae rv.) fuere sententiae Alexandro Magno regnante, cum clarissima fuit Graecia atque in toto orbe terrarum potentissima, ita tamen ut ante mortem eius annis fere CXLV Sophocles poeta in fabula Triptolemo frumentum Italicum ante cuncta laudaverit[*](laudauerit D2F2dv. -rim r.), ad verbum tralata sententia: et fortunatam Italiam frumento serere[*](serere D2D. carere D1GFd. canere EG.) candido. quae laus peculiaris hodieque Italico est; quo magis admiror posteros Graecornm nullam mentionem huius fecisse frumenti.<2> Nunc ex his generibus, quae Romam[*](Romam v. roma DG. romae FdEBrot.) invehuntur, levissimum est Gallicum atque Chersonneso advectum[*](aduentum D1GF1. adpensus F2.), quippe non excedunt[*](exce- dit F2dT.) modii[*](modii D2dTD. -dius F2. -dium E. in modium v. mod G. modo r.) vicenas libras, si quis[*](si quis D2v. silique F1. siliqui r.) granum ipsum ponderet. Sardum adicit[*](sar- dum adiecit (-cis d)dT. sardinia dicit E.) selibram[*](selibram F2D. -ras rG.), Alexandrinum et trientem[*](trientem F2D. -tes rv.)—hoc et Siculi pondus—, Baeticum[*](Baeticum U 346. boet- DGFE. boeot- dv.) totam libram addit, Africum et dodrantem[*](dodrantem F2D. -tes rv.). in transpadana Italia scio vicenas quinas libras farris modios pendere, circa Clusium et senas. lex certa[*](certe dEH.) naturae[*](natura DGF1.), ut in quocumque genere pani[*](pane dEv. a. C.) militari[*](miliari D coll. §§ 55. 102. 73. 74. sed cfr. Vopisc. Aurel. 9, 6. panis nauticus ap. Plin. XXII 138. praeterea dicendum esset miliario vel miliaceo: cfr. herba miliaria XXII 161. Varro r. r. III 5, 2.) tertia portio ad grani pondus
accedat[*](accedat v. accedit (-dat F2) et tertia ll.), sicut optumum frumentum esse, quod in subactum[*](subactu v. a. J.) congium aquae capiat. quibusdam generibus per se pondus ,[*](locum recte dist. v. a. S. cfr. § 62.) sicut Baliarico: modio tritici panis p???. XXXV[*](xxx dv. a. H.) reddit[*](redit D.); quibusdam binis[*](binis H. in pinis D1GFdE. in binis G. non nisi D2S.) mixtis, ut Cyprio et Alexandrino XX prope libras non excedentibus. Cyprium fuscum est panemque nigrum facit, itaque miscetur Alexandrinum candidum, redeuntque [*](redduntque F2dEv. a. S.) XXV pondo. Thebaicum libram[*](libram F2in ras.fS. -ras rv.) adicit. marina aqua subigi, quod plerique in[*](in om.ES.) maritimis locis faciunt occasione [*](occasione F2dv. -nem r.) lucrandi salis, inutilissimum[*](inutilissimum dG. util- r. uil- fv.). non alia de causa opportuniora morbis[*](a morbis F2.) corpora existunt. Galliae[*](gallia ES.) et[*](et F2v. om. r.) Hispa niae[*](hispanie G. -nia E.) frumento in potum resoluto quibus diximus generibus[*](62,67) spuma ita concreta pro fermento utuntur, qua de causa[*](dist. ego.) levior illis quam ceteris panis.[*](Th. H VIII 4, 3 extr. (cfr. C. III 21, 2). ib. 4, 4. Col. II 9, 7. Th. C. IV 11, 4. Col. II 9, 8. Diosc. II 107. Th. H. VIII 4, 5.) <3> Est differentia [*](differentia ego. -tiae DF. -cie G. -tia est dEv.) et calami, crassior quippe melioris est generis. plurimis tunicis Thracium triticum vestitur ob nimia frigora illi plagae exquisitum. eadem causa et trimenstre[*](trimestre Dal. -estria dEv. -enstria rD.) invenit detinentibus terras nivibus, quod tertio fere a satu[*](a satu F2Bas. assatum r.) mense, cum[*](cum D2D. om. rv) et in reliquo orbe, metitur. totis hoc Alpibus notum, et hiemalibus provinciis nullum hoc frumento laetius, unicalamum praeterea nec usquam capax, seriturque[*](seriturque dEv. -turquae F2. sequitur quae r.) non nisi tenui terra. est et bimestre circa Thraciae[*](thraciae Ev. -cia dT tracie r.)Aenum[*](Aenum P e Theophr. enum D2. num G. finem F2f2. fenum r. finum v a. Brot.), quod XL die, e quo[*](e quo ego. cfr. XVII 126. quo F2v. quod r. quam G.) satum est, maturescit, mirumque nulli frumento plus esse ponderis et furfuribus carere. utitur eo et Sicilia et Achaia[*](achia DGF.), montuosis utraque partibus, Euboea quoque circa Carystum. in tantum fallitur Columella, qui ne trimestris[*](trimestris E1v. -stri rD.) quidem proprium genus existimaverit esse, cum sit antiquissimum[*](anti- quissimum F2v. -mis d. -m//i D. -mi rS.). Graeci setanion[*](setamon E. sitanion Turneb. adv. 1, 20. cfr. Diosc. II 107. Theophr. h. pl. VIII 2, 3. trimenon v. a. H.) vocant. tradunt in Bactris grana tantae magnitudinis fieri, ut singula[*](singulas F2E.) spicas nostras aequent.[*](Th. H. IV 4, 9.) primum ex omnibus frumentis seritur hordeum. dabimus et dies serendo cuique generi natura[*](matura E.) singulorum[*](201 sqq.) exposita. hordeum Indis[*](indi E.) sativum et silvestre[*](silurē E.), ex[*](ex Gdv. in r.) quo panis apud eos praecipuus et alica[*](et alica H coll. Theophr. et XXII 136. italica DGF1dEG. itali F2. -lici fv.). maxume quidem[*](quidem v. quidam ll. S.) oryza gaudent, ex qua tisanam conficiunt, quam reliqui mortales ex hordeo. oryzae folia carnosa, porro similia, sed latiora , altitudo cubitalis, flos purpureus, radix gemmeae[*](gemmeae Ddv. geminae fED. -ne GF.) rotunditatis.
[*](Pl. iun. p. 8, 15–20.) Antiquissimum in cibis hordeum, sicut Atheniensium ritu[*](ante mensium ritum E.) Menandro auctore apparet et gladiatorum cognomine , qui hordearii[*](hordiarii E.) vocabantur. polentam quoque Graeci non aliunde praeferunt. pluribus fit haec modis. Graeci perfusum aqua hordeum siccant nocte una ac postero die frigunt, dein molis frangunt. sunt qui vehementius tostum rursus exigua aqua adspergant et siccent[*](et siccent F2fH. siccent r. siccentque v.), priusquam molant . alii vero virentibus spicis decussum hordeum recens purgant madidumque in pila tundunt atque in corbibus eluunt ac siccatum[*](siccatum D2F2in ras.dv. -arum r.) sole rursus tundunt et purgatum molunt . quocumque autem genere praeparato vicenis hordei
libris ternas seminis lini et coriandri selibram[*](selibram FH. -bras DGv. -bra E. sex libras dT.) salisque acetabulum[*](acetabulum F2S. -ulo rv.), torrentes omnia ante[*](omnia ante DGd. ante omuia rv.), miscent in mola. qui diutius volunt servare, cum polline ac furfuribus suis condunt novis fictilibus. Italia sine perfusione tostum in subtilem farinam molit, isdem additis atque etiam milio[*](milio v. emilio ll.).Panem ex hordeo antiquis usitatum vita damnavit, quadripedumque [*](quadrupedum quis D2. -dum quorum F2.) fere cibus[*](fere cibus D2dTfH. refe cibus D1F1G. cibus F2. refectibus E. tradidit refectibus v.) est, cum tisanae inde usus validissimus saluberrimusque tanto opere probetur.[*](cfr. Geop. III 9.) unum laudibus eius volumen dicavit Hippocrates e clarissimis medicinae scientia[*](scientiae E1v. a. G.). tisanae bonitas praecipua Uticensi. in Aegypto vero est quae fiat ex hordeo, cui sunt bini anguli . in Baetica et Africa genus, ex quo fiat, hordei glabrum appellat Turranius. idem olyran et oryzan[*](oryzan Verc. orygan DFE2. origan (am d) r.) eandem[*](ean- dem dEv. eadem r.) esse existimat[*](existimant E1.). tisanae conficiendae volgata ratio est.
[*](Diosc. II 123. Cato 87.) Simili modo e[*](e S. et ll. ex v.) tritici semine tragum[*](tragum D2v. -grum d. trangum r.) fit, in Campania dumtaxat et Aegypto, amylum vero ex omni tritico ac siligine[*](sigiline E.), sed optimum[*](et optimum ES.) e[*](e F2G. ex dv. et r.) trimestri. inventio eius Chio[*](dist. ego.) insulae debetur; et hodie laudatissimum inde. est[*](inde est D2dEv. idem F2. id est r.) appellatum ab eo quod sine mola fiat. proximum trimestri quod[*](quod de dT. quodam G.) e minime ponderoso tritico. madescit dulci aqua in[*](aqua in D2F2dv. aquam r. aqua C.) ligneis vasis, ita ut integatur[*](intinguatur F2.) quinquies in die mutata; melius, si et noctu[*](noctu F2G. in noctu r.), ita ut misceatur pariter. emollitum priusquam acescat, linteo aut sportis saccatum[*](saccatum dH. sicc- rv.) tegulae infunditur inlitae fermento, atque ita in sole densatur. post Chium maxime laudatur Creticum, mox Aegyptium—probatur
autem levore[*](leuiore E.) et levitate atque ut recens sit—, iam et Catoni[*](catonis Ev. a. G.) dictum apud nos.[*](Th. H. VIII 4, 2.) Hordei farina et ad medendum utuntur, mirumque in usu iumentorum ignibus durato ac postea molito offisque humana manu demissis in alvum maiores vires[*](in aluum maiores uires (esse uires F2S. eis uires J) F2v. maiores esse in aluum uires r.) torosque corporis fieri. spicae quaedam binos ordines habent, quaedam plures usque ad senos. grano ipsi aliquo t[*](aliquot v. -quod DGF1D. -quid dE. -quae F2.) differentiae: longius leviusque aut brevius ac[*](ac ego. aut ll. v. et U 349.) rotundius , candidius nigriusve[*](nigriusue D. -iusque uel DS. -ius uel rv.), cui purpura est opimo[*](opimo ego e Theophr. (cfr XXII 92). opti-D2D. ulti-rv.) ad polentam. contra tempestates candido maxima infirmitas. hordeum frugum omnium mollissimum est.[*](Col. II 9, 3 (14). Th. H. VIII 4, 1 extr.) seri non volt[*](uolt S. uult dTG. uolet DGF1E. ualet F2v.) nisi in sicca et soluta terra ac nisi laeta. palea ex optimis , stramento vero nullum conparatur. hordeum ex omni frumento minime calamitosum, quia[*](quia F2dEv. qui r.) ante tollitur quam triticum occupet rubigo—itaque sapientes agricolae triticum [*](dist. ego.) cibariis tantum serunt, hordeum sacculo seri dicunt—, propterea[*](prop- terea quod S.) celerrime redit, fertilissimumque[*](fertilissimumque dv. -mum quae F1. -mum- que est F2D. -mum S. -miquae (-que D2E)r.) quod in[*](in del.F2.) Hispaniae [*](hispania E.) Carthagine Aprili mense collectum est. hoc seritur eodem mense in Celtiberia, eodemque anno bis[*](anno bis Ddv. a nobis r. a del.F2f2.) nascitur. rapitur omne a prima statim maturitate festinantius quam cetera. fragili enim stipula et tenuissima palea granum continetur. meliorem etiam polentam fieri tradunt, si non excocta maturitate tollatur.