Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Cato praef. 4. 1, 1. 3. (Col. I 3, 3).) Principium autem a Catone sumemus: Fortissimi viri et milites strenuissimi ex agricolis gignuntur minimeque male cogitantes.—Praedium ne cupide emas. in re rustica operae[*](opere E. operari dT. operi v. a. G.) ne parcas, in agro emendo minime. quod male emptum est, semper paenitet. agrum paraturos ante omnia intueri oportet aquam[*](aquarum F2v. a. H. an aquarium? cfr. Cato.), viam[*](uiam S. uiam aut D2. uim aut rv. uim et Verc. uiam et H.),
vicinum[*](uiciniam F2.). singula magnas interpretationes habent nec dubias[*](dubius E.).[*](Cato 1, 2. Col. I 4, 2. (Col. I 4, 9. 3, 9).) Cato in conterminis hoc amplius aestimari[*](existimari d.) iubet, quo pacto niteant[*](niteant C e Catone. iubeant ll. uiuant v.). in bona enim[*](bono enim E. bono est f. -na est v.a.H.), inquit, regione[*](regione dTVerc. relig- rv.) bene nitent[*](nitent TH. -entq. G. -enti r. utenti v. nitere Verc.). Atilius Regulus ille Punico bello bis consul aiebat neque fecundissimis locis insalubrem agrum parandum neque effetis saluberrimum. salubritas loci non semper incolarum colore detegitur, quoniam adsueti etiam in pestilentibus durant. praeterea sunt quaedam partibus anni salubria, nihil autem salutare est, nisi quod toto anno salubre[*](salubre est F2fD.). malus est ager, cum quo dominus luctatur.[*](Cato 1, 3. 4. 6. 7. Varro I 7, 9. 10. Cato 1, 6. (Col. II 2, 6). Varro I 7, 10. Col. II 16, 2. Cic. de off. II 25, 89. Col. VI praef. 4.)Cato inter prima spectari iubet, ut solum sua virtute valeat[*](ualeat D2dv. aleat D1FE.om.G.) qua dictum est positione, ut operariorum copia[*](17,36) prope sit oppidumque validum, ut navigiorum evectus vel itinerum, ut bene[*](ut bene D2dv. ui bene D1GF. tum bene E.) aedificatus et cultus. in quo falli plerosque video; segnitiem[*](segnitiem Gv. -iam d. -tio r.) enim prioris domini pro emptore esse arbitrantur[*](arbitrantur v. -atur ll.). nihil est damnosius[*](damnosius D2v. damno (dampno d) eius r.) deserto[*](deserto v. -tius d. -tus r.) agro[*](ager E. agrum F2.). itaque Cato, de bono domino melius emi, nec temere contemnendam alienam disciplinam, agroque[*](agrorum qui d.) ut homini, quamvis quaestuosus sit, si tamen et sumptuosus, non multum superesse. ille in agro quaestuosissimam iudicat vitem, non frustra, quoniam ante omnia de inpensae[*](inpensa E.) ratione cavit[*](cauet U 339.); proxime hortos irriguos[*](irri- guos F2v. cfr. Cato. riguos rG.), nec id falso, si sub oppido sint; et prata antiqui parata dixere, idemque Cato interrogatus , quis[*](an qui?) esset certissimus quaestus, respondit: si bene pascas; qui[*](quis v. a. J.) proximus: si sat[*](si sat S. sit. at ll. v. si arat B. (si mediocriter pascat C e Col.)) bene.[*](Cato 2, 7.) summa omnium
in hoc spectando fuit, ut fructus is maxime probaretur, qui quam minimo[*](minimo F2dv. -ime r.) inpendio constaturus esset. hoc ex locorum occasione aliter alibi decernitur. eodemque pertinet ,[*](Cato 3, 1. Varro 111, 1. Cato 4. Col. I 1, 18. IV 18, 1.) quod agricolam[*](cato post agricolam add.F2D.) vendacem[*](uendacem, non emacem Sauppe var. lectt. p. 14 e Catone.) esse oportere dixit, fundum in adulescentia conserendum sine cunctatione[*](sine cunctatione aedificandum (ed- D2) D2v. om. r.), aedificandum non nisi consito[*](consito D2dv. -itio r.) agro, tunc quoque cunctanter, optimumque est, ut[*](ut om. d.) volgo dixere, aliena insania frui, sed ita, ut villarum tutela non sit oneri. eum tamen, qui bene habitet, saepius ventitare in agrum, frontemque domini plus prodesse quam occipitium non mentiuntur.