Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Apud Romanos multo serior vitium cultura esse coepit, primoque, ut necesse erat, arva tantum coluere[*](coluere F2dv. colere F1. colore r.), quorum a nobis nunc ratio tractabitur, non volgari modo, verum, ut adhuc fecimus, et vetustis et postea inventis omni cura perquisitis[*](per- quisitis D2v. -tio r.) causaque rerum et ratione simul eruta. dicemus[*](dicemus v. dicimus ll.) et sidera siderumque ipsorum terrestria[*](207 sqq.) signa dabimus indubitata, quandoquidem qui[*](qui Ev. om. r.) adhuc diligentius ea tractavere, quibusvis potius quam agricolis scripsisse possunt videri. ac primum omnium oraculis maiore ex[*](ex dv. a E. e rD. del.D2.) parte agemus, quae non in alio vitae genere plura certiorave sunt. cur enim non videantur oracula, a certissimo deo[*](deo P. die ll. v. cfr. XXVI 11. Col. I 4, 4.) maximeque veridico, usu, profecta?