Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
Iugum[*](iugum Ursinus e Varrone. Par. iugerum ll. v. a. H.) vocabatur, quod uno iugo boum in die exarari posset; actus, in quo boves agerentur cum aratro uno impetu iusto. hic erat CXX pedum duplicatusque in longitudinem iugerum faciebat. dona amplissima imperatorum ac fortium civium quantum quis uno die plurimum circumaravisset, item quartarii[*](quartarius F2.) farris aut heminae[*](eminae E.), conferente populo. cognomina etiam prima inde: Pilumni, qui pilum pistrinis invenerat, Pisonis a pisendo[*](pisendo D2F2v. pisce- r.), iam Fabiorum , Lentulorum[*](Lentulorum B. -tinorum ll. v.), Ciceronum, ut quisque aliquod optime genus sereret. Iuniorum e[*](e ego. an in? om. ll. v.) familia[*](familiae dv. -liam FD.) Bubulcum nominarunt, qui[*](quia F2D.) bubus optime utebatur. quin et in sacris nihil religiosius confarreationis[*](confarreationis coni. Dal. -rationis v. conferretationis ll.) vinculo erat, novaeque nuptae farreum praeferebant. [*](Gellius IV 12, 1 (e Catone). Cato praef. 2. 3. (Nigidius ap. Gell. X 5, 2). Varro II 1, 9. Col. VI praef. 4.) agrum male colere censorium probrum iudicabatur, atque, ut refert Cato, cum virum bonum[*](bonum ego e Catone. om. ll. v.) laudantes[*](Laudantes bonum agricolam D2D.om. rv. bonum agricolam S e Catone.) bonum agricolam[*](bonum colonum dTv. a. S.) bonumque colonum dixissent, amplissime laudasse existimabantur. hinc et locupletes dicebant[*](dicebantur E.) loci, hoc est agri, plenos. pecunia ipsa a pecore appellabatur. etiam[*](et etiam F2D.) nunc in tabulis censoriis pascua dicuntur omnia, ex quibus populus reditus habet, quia diu hoc solum vectigal fuerat. multatio quoque non[*](non v. nec F2D. nunc r. cfr. § 35.) nisi ovium boumque inpendio dicebatur, non omittenda priscarum legum benivolentia: cautum quippe est, ne[*](ne quis bouem F2fD.) bovem prius
quam ovem nominaret, qui indiceret multam. ludos boum causa celebrantes Bubetios[*](bubetium d.) vocabant. Servius rex ovium boumque effigie primum aes[*](aes D2in ras.dEv. araes G. ares F. significauit E.) signavit. frugem quidem aratro quaesitam furtim noctu pavisse ac secuisse puberi[*](puberi F2v. -re D2. puueri D1GF1. puerum d.) XII[*](xi E.) tabulis capital[*](capitale dv. a. Brot.) erat, suspensumque Cereri necari iubebant gravius quam in homicidio convictum, inpubem praetoris arbitratu verberari noxiamve duplionemve[*](noxiamque duplione H. noxaeue duplionem Lipsius.) decerni.[*](Varro II praef. 1. Col. I praef. 17. (18). Macrob. I 16, 29. Festus p. 173a, 30.) iam distinctio honosque civitatis ipsius non aliunde erat. rusticae tribus laudatissimae eorum, qui rura haberent, urbanae[*](urbanae F2dv. banae DF1. uanae E. bene G.) vero, in quas transferri ignominia esset, desidiae probro. itaque quattuor solae erant, a partibus urbis, in quis[*](quis dS. queis G. quibus F2fD. quas rv.) habitabant, Suburana, Palatina, Collina, Esquilina. nundinis[*]((non) nisi nundinis vet. Dal.) urbem revisitabant et ideo comitia nundinis habere non licebat, ne plebes rustica avocaretur.[*](cfr. Varro I 32.) quies somnusque in stramentis erat. gloriam denique ipsam a farris honore[*](onere E.) adoriam appellabant. equidem ipsa etiam[*](ipsa etiam E2fH. ipsa DF1. etiam rv.) verba priscae significationis admiror; ita enim est in commentariis pontificum: Augurio canario agendo dies constituantur, priusquam frumenta vaginis exeant nec[*](nec U chrest. 224. et ll. v.) antequam in vaginas perveniant.[*]((cfr. Col. I praef. 19. 20). Varro II praef. 3. Liv. IV 16.) Ergo his moribus non modo sufficiebant fruges Nulla[*](nulla v. nulli ll.) provinciarum pascente Italiam, verum etiam annonae vilitas incredibilis erat. Manius Marcius aedilis plebis[*](plebis dv. -bilis r.) primum [*](primus S cum Bentl. ad Hor. sat. II 3, 156.) frumentum populo in modios[*](modios v. medios D2d. -dio r.) assibus[*](passibus GF.) datavit[*](dotauit d. donauit Ev. a. S.). L[*](L. om. E v. a. Brot.). Minucius
Augurinus, qui Spurium Maelium[*](Maelium v. aelium (el- d)ll.) coarguerat, farris pretium in trinis nundinis ad assem redegit undecimus plebei tribunus, qua[*](quae DGF.) de causa statua ei extra portam Trigeminam[*](trigemina DGF.) a populo stipe conlata statuta est. Seius[*](Seius U chrest. 224 coll. X 52. XV 2.T. Sesius d.T. reius DGF. Treius E.T. Seius S. Trebius v.) in aedilitate assibus populo frumentum praestitit, quam ob causam et ei statuae in Capitolio ac Palatio dicatae sunt, ipse supremo die populi umeris portatus in rogum est. quo vero[*](quo uero ego. quo uerum ll. J. uerum quo v. cfr. § 162.) anno Mater deum advecta Romam[*](romam dv. -ma r.) est, maiorem ea[*](ea v. eam ll.) aestate messem[*](messem dH. esse r. factam esse v. del. G.) quam antecedentibus annis decem factam esse tradunt.[*](Varro I 2, 9. Val. Max. VIII 6, 3. Liv. VII 16, 9. Col. I 3, 11.) M. Varro auctor est, cum L. Metellus in triumpho plurimos duxit elephantos, assibus singulis farris modios fuisse, item vini congios ficique siccae pondo[*](pondo v. ponto d (ter). post r (ter).) XXX, olei pondo X, carnis pondo XII. nec e latifundiis singulorum contingebat arcentium vicinos, quippe etiam lege[*](lege dv. legis r.) Stolonis Licini incluso modo quingentorum iugerum , et ipso[*](ipso Dv. ipse (-sae d)r.) sua lege damnato, cum substituta filii persona amplius possideret.[*](Col. I 3, 10. Val. Max. IV 3, 5. (Varro I 2, 9).) luxuriantis iam rei p. fuit ista mensura. Mani quidem Curi post triumphos inmensumque terrarum adiectum[*](aduectum d.) imperio nota contio[*](contio EPar. concio dVerc. coctio DF1. coccio G. dic- tio F2D.) est: perniciosum intellegi civem, cui septem iugera non essent satis. haec autem mensura plebei post exactos reges adsignata est.[*](Col. Ipraef. 3.) quaenam ergo tantae ubertatis causa erat? ipsorum tunc manibus imperatorum colebantur agri, ut fas est credere, gaudente terra vomere laureato et triumphali aratore, sive illi eadem cura semina tractabant, qua bella, eademque diligentia arva disponebant, qua castra, sive honestis manibus omnia laetius proveniunt, quoniam et curiosius fiunt.[*](Val. Max. IV 4, 5. Verg. Aen. VI 844. Liv. III 26, 9. Col. I praef. 13. 19.) serentem invenerunt dati honores Serranum , unde ei et[*](ei et F2fS. om. rv.) cognomen. aranti quattuor sua iugera in Vaticano, quae prata Quintia appellantur, Cincinnato[*](cincinnato dv. -inator r.) viator attulit dictaturam et quidem, ut traditur, nudo[*](nodo D1F1d. manus nodo E.), plenoque[*](plenoque v. -nosque DF1dE. -nusque rD.) nuntius morarum[*](nuntius morarum F2D. nunti ac (nun- tia dcum ras.E) morum r. nunti laborum J. nunc iam anno- rum U chrest. 226. locus nondum sanatus videtur; conici possunt varia multa, ut mentis ac morum vel uirtutis auorum vel etiam peritusque nuntii morum vel militiae morum, alia.): Vela corpus, inquit, ut perferam senatus populique Romani mandata. [*](Cic. de sen. 16, 56. Col. I praef. 3. (Col. I 3, 12).)tales tum etiam viatores erant, quod ipsum nomen inditum est subinde ex[*](et ex E.) agris senatum ducesque arcessentibus[*](arcescentibus E. arcers- d. accers- v.a. H.). at nunc eadem illa vincti pedes, damnatae manus inscriptique vultus exercent, non tam surda tellure, quae parens appellatur colique dicitur et ipso[*](et ipso ego. et ipsa Ev. ut ipse G. ut ipsa DF1. ipsa dH. ut F2D.) honore[*](honore dv. honere DGF1. onere F2D. cfr. § 14. opere S.) his absumpto[*](his absumpto DGF1EG. his (hinc v) adsumpto dv. ab his sumpto F2fS.), ut[*](ut del.F2D.) non invita[*](inuite FE.) ea et indignante[*](indignante F2S. -gnata dH. -gna r. -gne ferente v.) credatur[*](credatur F2Tv. -dantur d. creantur r.) id fieri. et nos[*](et nos CFW Müller p. 18. sed nos ll v.) miramur ergastulorum non eadem emolumenta esse, quae fuerint imperatorum.) Igitur[*](iugitur G. -iter F.) de cultura agri praecipere principale fuit etiam apud exteros, siquidem et reges fecere, Hiero, Philometor, Attalus, Archelaus, et duces, Xenophon et Poenus etiam Mago, cui quidem tantum honorem senatus noster habuit Carthagine capta, ut, cum regulis[*](regulus E.) Africae bibliothecas donaret, unius eius duodetriginta volumina
censeret in Latinam linguam transferenda[*](transferenda v. -do ll.), cum iam M. Cato praecepta condidisset,[*](Varro I 1, 1.) peritisque Punicae[*](punice TES. linguae puni- cae d(?)v.) dandum negotium, in quo praecessit omnes vir clarissimae familiae D. Silanus. sapientiae[*](sapientes dG.) vero[*](uero del. v.a. G.) auctores[*](aucto- res-uiri D2S. om. rv.) et carminibus excellentes quique alii illustres viri conposuissent[*](copiosissimae v. complures G.), quos sequeremur[*](sequeremur dTv. sequemur D2GS. -uentur E. -umur D1. -uimur E. sequentes G.), praetexuimus hoc in volumine, non in grege[*](non ingrate Ev.a.S.) nominando M. Varrone, qui LXXXI[*](LXXXXI E.) vitae annum agens de ea re prodendum putavit.