Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Masurius Sabinus ap. Gell. VII 7, 8.) Arvorum sacerdotes Romulus in primis instituit seque duodecimum fratrem appellavit inter illos Acca Larentia[*](larentia fS. fauentia DFdE. fauue- G. Laurentia v.) nutrice sua genitos[*](genitos dTfH. -tus r. om. v.), spicea corona, quae vitta alba colligaretur, sacerdotio ei pro religiosissimo insigni data; quae prima apud Romanos fuit corona, honosque is[*](his ES. iis Par.) non nisi vita finitur[*](fini- tus dTE.) et exules etiam captosque comitatur. bina tunc iugera p. R. satis erant,[*](Varro I 10, 2.) nullique maiorem modum adtribuit, quo servorum paulo ante principis Neronis contento huius spatii[*](spatii v. patii DGF. spatio rS.) viridiariis? piscinas iuvat maiores habere, gratumque, si non aliquem culinas. Numa instituit deos fruge colere et mola salsa supplicare atque, ut auctor est Hemina[*](hemina dv. emina D2. aem- D1GF. eam- E.) , far torrere, quoniam tostum cibo salubrius esset[*](salubrius esset dv. salubribus (sarl- D1GF) esse r.), id uno modo consecutus[*](consecutus J. -tum ll.v.), statuendo non esse purum ad rem divinam nisi tostum.[*](Ovid. Fast. 11525. (Macrob. Sat. I 16. Augustin. de civ, dei IV 8).) is et Fornacalia[*](fornacalia Merula. fortunacalla ll.) instituit farris torrendi ferias et aeque religiosas Terminis agrorum. hos enim deos tum maxime noverant, Seiamque a serendo, Segestam a segetibus appellabant, quarum simulacra in circo videmus—tertiam[*](tertiam dv. -tia r.) ex his
nominare sub tecto religio est—, ac ne degustabant quidem novas fruges aut vina, antequam sacerdotes primitias libassent[*](libassent dv. liua- D2. iuua- r.).[*](Varro I 10, 1. Col. V 1, 5. 6.)