Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Civitas Africae in mediis harenis petentibus[*](patentibus E.) Syrtis Leptimque Magnam[*](Magnam G. magna ll. v.) vocatur Tacape, felici super omne miraculum riguo solo. ternis fere milibus passuum in omnem partem fons abundat, largus quidem, sed[*](sed v. sed et ll. S.) certis horarum spatiis dispensatur inter incolas. palmae ibi praegrandi[*](praegrandi v. pregnandi FE. prae- gnanti d.) subditur[*](subditus E.) olea, huic ficus, fico punica, illi[*](illi dv. illis r.) vitis, sub vite seritur frumentum, mox legumen, deinde olus, omnia eodem anno, omniaque aliena umbra aluntur. quaterna cubita eius soli in quadratum, nec ut a porrectis

metiantur digitis, sed in pugnum contractis, quaternis denariis venundantur. super omnia est bifera vite bis anno vindemiare. et nisi multiplici partu exinaniatur ubertas, pereant[*](pereat E. pereunt C.) luxuria singuli fructus[*](fructus v. fi ructus FE. fi rictus d.). nunc vero toto anno metitur aliquid, constatque fertilitati non occurrere[*](an succurrere?) homines. aquarum quoque differentia magna riguis. est in Narbonensi provincia nobilis fons Orgae nomine. in eo herbae nascuntur in tantum expetitae bubus, ut mersis capitibus totis eas quaerant. sed illas in aqua[*](aqua v. aquas ll.) nascentes certum est non nisi imbribus ali. ergo suam quisque terram aquamque noverit.