Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](extr.: Col. II 11, 8. (1). 4. 7. Pallad.II 9,2.) Siliginem, far, triticum, semen, hordeum occato , sarito, runcato quibus dictum erit diebus. singulae[*](§ 240 sqq.) operae[*](operi d.) cuique generi in iugero sufficient. sarculatio induratam hiberno rigore soli tristitiam laxat temporibus[*](teporibus P.) vernis novosque soles admittit. qui sariet[*]( sarit d.), caveat ne frumenti radices[*](radicem d.) subfodiat. triticum, semen, hordeum, fabam bis sarire melius.[*](Col. II 11, 9. 6. (XI 3, 19). ib. 6. 5. 4.) runcatio, cum seges[*](seges dv. sex F. sexto E.) in articulum[*](articulū ego. -culo ll. v.) exiit[*](exiit euolsis ego. esse in molsis ll. est euul- sis v. esse incepit (-cipit J) euolsis (uolsis J) SJ. cfr. Colum. II 11, 9 et Plin. § 159. XVII 173. XIX 114; de mendo § 191 (p. 195, 17. 18).), evolsis inutilibus herbis, frugum radices vindicat segetemque discernit a caespite. leguminum cicer eadem quae far[*](far FEv. faba dT.) desiderat [*](dist. H coll. Colum. II 11, 6. 5.). faba runcari non gestit. quoniam evincit herbas lupinum , occatur[*](occatur F2S. uocatur F1E. runcatur dv.) tantum. milium et panicum[*](et panicum FEH. panicum dv.) occatur et saritur[*](seritur Ev. a. C. de singulari numero cfr. § 53 med.),

non iteratur, non runcatur. silicia[*](sicilia Ev. a. B. silicula B. siliqua coni. Dal.) et phasioli[*](phasioli S. fasi- FEv. fassi- d. fase- C.) occantur tantum .[*](Th. H. VIII 6, 6. Col. II 11, 3.) sunt genera terrae, quorum ubertas pectinari segetem in herba cogat—cratis[*](cratis dv. gratis r.) et hoc genus dentatae stilis ferreis —, eademque nihilominus et depascuntur. quae depasta sunt, sarculo iterum excitari necessarium. at in Bactris, Africa, Cyrenis[*](cyrene dv. a. S.) omnia haec supervacua[*](superuacua G. superi aqua d. -uae E. -ue F.) fecit indulgentia caeli, et a semente non nisi messibus[*](messibus dTH mens- r. nonis mensibus v.) in arva[*](arua coni. H coll. § 169. area Fd. aream TEv. a. S.) redeunt, quia siccitas coercet herbas, fruges nocturno tan- tum[*](tantum P. tectum ll. tactas v. a. S.) rore nutriens[*](nutriente D.).[*](Verg. Georg. I 71 sqq.) Vergilius alternis cessare arva suadet[*](suadet et hoc v. a. S. an suadet et?) — si patiantur ruris[*](ruris dv. ruri r.) spatia, utilissimum procul dubio est —; quod si neget condicio, far serendum, unde lupinum aut vicia aut faba sublata sint et quae terram faciant[*](faciant v. -iunt; ll. Brot.) laetiorem . inprimisque et hoc notandum, quaedam propter alia seri obiter, si[*](si ll. J. etsi S. sed v.) parum provenere[*](prouenere ut priore ego. prouenire ll. prouenire priori v. prouenirent (-niunt D) priore JD.) , ut priore diximus[*](17,56) volumine, ne eadem saepius dicantur; plurimum enim refert soli cuiusque ratio.