Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](Varro I 29, 2. Pallad. VI 4, 1.)<3> Aratione per traversum[*](trauersum d. trans- v. tracta uersum r.) iterata occatio sequitur [*](sequitur dv. seritur r.), ubi res poscit, crate vel rastro, et sato semine iteratur[*](iteratur Schneider ad Varr. I 29, 2 p. 325. iteratio ll. v.) haec quoque, ubi consuetudo patitur, crate contenta [*](contenta ll. Brot. dentata v.) vel tabula aratro adnexa—quod vocant lirare — operiente[*](operiente coni. Dal. -tes FTv. a. H. -tis r. del. D.) semina[*](semina ni operiantur quae ego. semina operianturque (quae d) ll. se- mina nnde v. operianturque semina unde D. dist. ego.); ni operiantur, quae primum appellata, deliratio est.[*](Verg. Georg. I 47.) quarto seri sulco Vergilius existimatur voluisse, cum dixit optimam esse segetem, quae bis soles[*](soles FdTJ. solem Ev. cfr. § 184.), bis frigora[*](figura E.) sensisset. spissius solum, sicut plerumque in Italia, quinto sulco seri melius est, in Tuscis vero nono. at[*](at Fdv. ad E.) fabam et viciam non proscisso serere sine damno conpendium operae est.

<4> Non omittemus unam etiamnum arandi rationem in transpadana[*](trapadana E.) Italia bellorum iniuria excogitatam. Salassi[*](Salassi v. salsasi ll.) cum subiectos Alpibus depopularentur agros, panicum miliumque iam excrescens temptavere. postquam respuebat natura, inararunt. at illae messes multiplicatae docuere quod nunc vocant artrare, id est aratrare, ut credo, tune dictum. hoc fit vel incipiente culmo, cum[*](cum iam ll. G. uel tum v.) iam se[*](se ego. si ll. v. is G.) ad[*](ad dTS. at F. aut Ev. del. G.) bina ternave emiserit folia. nec recens[*](recens dv. recesis F. recisis E.) subtrahemus exemplum in Treverico agro tertio ante hunc annum conpertum. nam cum hieme praegelida[*](praegelida v. -dae dE. pregelide F.) captae segetes essent, reseverunt etiam[*](etiam dTS. et scient r. an scili- cet? resarrientes v.) campos mense Martio uberrimasque messes habuerunt.

Nunc reliqua cultura tradetur per genera frugum.