Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](cfr. Didymus in Geop. II 33, 3. Pallad. XI 21.) Mili praecipuus ad fermenta usus e musto subacti in annuum tempus. simile fit e[*](e F2fS. et r. ex v.) tritici ipsius furfuribus minutis[*](mini- mis dT.) et optimis e musto albo triduo maceratis[*](maceratis P. -ato F2dT. maturato r. v.a.D.), subactis ac sole siccatis. inde pastillos in pane faciendo dilutos cum similagine[*](milagine D2F2dv. -geni E. -ligine D. -geni r.) seminis[*](seminus F2.) fervefaciunt atque ita farinae miscent, sic optimum panem fieri arbitrantes. Graeci in binos[*](binos F2v. binos et r.) semodios farinae satis esse bessem[*](bessem S. besē F2f. beses r. bes- ses v.) fermenti constituere . et haec quidem genera vindemiis tantum fiunt; quo libeat vero tempore ex aqua hordeoque bilibres offae ferventi foco vel fictili patina torrentur cinere et carbone, usque dum rubeant. postea operiuntur in vasis, donec acescant. hinc fermentum diluitur. cum fieret autem panis hordeacius[*](hordeaceus dv. a. S.), ervi[*](erui dTfH. eruiliae C. herui E. heruilae v. herbi r.) aut cicerculae farina[*](farina TfH. -nae FdEv. -ne r. -na ei G.) ipse[*](ipsae FEv. a. S.) fermentabatur; iustum erat II[*](II ego. duae ll. v. scribendum fuit binae. an binas libras?) librae in v[*](quinque ll.v (pro quinos).) semodios. nunc fermentum fit ex ipsa farina, quae subigitur priusquam addatur sal, ad

pultis modum decocta et relicta, donec acescat. vulgo vero nec suffervefaciunt[*](sufferuere faciunt Ev. a. G.), sed tantum pridie adservata materia utuntur, palamque est naturam[*](est naturam fH. est naturamst F2. naturam est (st F1. str G)D1GF1dE. natura est D2v.) acore fermentari, sicut evalidiora [*](sicut et validiora v. a. S. an sicut invalidiora? nam quippe cum alias non ponitur sensu concessivo.) esse corpora, quae fermentato pane alantur, quippe cum apud veteres ponderosissimo cuique tritico praecipua salubritas perhibita sit.

Panis ipsius varia genera persequi supervacuum videtur, alias ab[*](alia sub E. alias sub d.) opsoniis appellati[*](appellati C. -ari GdEv. apellari r.), ut ostrearii[*](ostre- arii v. uostrearii F2. -ari r.), alias a deliciis , ut artolagani, alias a festinatione, ut speustici[*](speustici G. (speusici v.) sceptrici F2. -ice r. an idem quiστρεπτίκιοςAthenaei IIIp. 113a, ut sit fastigatione pro festinatione substituendum?), nec non[*](non del.F2.) a coquendi ratione, ut furnacei vel artopticii[*](ar- topticii dB. cfr. Athen. III p. 113d. -icei rS.) aut in clibanis[*](inuectus F2Brot.) cocti, non pridem etiam e Parthis invecto quem aquaticum[*](aquaticam E.) vocant, quoniam aqua trahitur ad[*](ad D2F2dTD. a rv. del. G.) tenuem[*](tenue E. -ui v. a. G.) et spongiosam[*](spongiosam GF2dTD. -sum F1. -sa v. -geosam D. -sa ES.) inanitatem[*](inanitate GEv. a. D.), alii Parthicum. summa laus siliginis bonitate et cribri tenuitate constat. quidam ex ovis aut lacte subigunt, butyro vero gentes etiam pacatae, ad[*](at F2.) operis pistorii genera[*](genere F2.) transeunte cura.[*](cfr. Martial. XIII ep. 47.) durat sua Piceno in panis inventione gratia ex alicae materia. eum[*](eum G. cum DGF1dTv. cui F2.) novem diebus maceratum[*](maceratum S. -rato ll. -rata v. -rant G.) decumo ad speciem tractae subigunt[*](tracta subigunt D2G. tracta es ubi tune D1GF1E. tractae subigi tunc dT. tracto (-cta v) et subacto (-cta v)F2v.) uvae passae suco, postea in furnis ollis inditum[*](inclitum E.), quae rumpantur ibi, torrent. neque est ex eo cibus[*](clibus E.) nisi madefacto, quod fit lacte maxime mulso[*](maxime uel mulso F2D. sed cfr. X 52. XIX 64.).

[*](Plauti Aulul. II 9, 4.) Pistores Romae non fuere ad Persicum usque bellum annis ab urbe condita super DLXXX. ipsi panem faciebant Quirites, mulierumque id opus maxime[*](maxime om.Ev. a. D.) erat, sicut etiam nunc in plurimis gentium. artoptas iam[*](artoptas iam D. -ptasiam ll. -ptam B.) Plautus appellat in fabula, quam Aululariam[*](aululariam dv. auru- r.)inscripsit[*](inscripsit S cum Ursino. scripsit ll. v. cfr. XIV 92.), magna ob id concertatione[*](cum certatione fE.) eruditorum, an is[*](an is v. annis E. anni is D1GF. annui d. ennii D2.) versus poetae[*](poeta E.) sit illius, certumque fit Atei Capitonis sententia cocos tum[*](cocos tum H cum Turnebo adv. 28, 42. costum D1GFdT. tostum D2Ev.) panem lautioribus coquere solitos, pistoresque[*](piscatoresque E1.) tantum eos, qui far pisebant, nominatos. nec cocos vero habebant in servitiis, eosque ex macello conducebant. cribrorum[*](criborum GFE.) genera Galliae[*](galli e d G. galliae ex (e J) D2D.) saetis[*](saetis S. setis D2F2dv. sextis r.) equorum invenere, Hispaniae[*](hispaniae fEv. diis panie (-iae GD1GF. dii ispanię d. dii hispani e T. ispani e D2. Hispani e G. -niae e J. -nia e D.) lino excussoria et pollinaria[*](pollinaria v. apoll- DGd. opoll- r.), Aegyptus papyro[*](e pa- pyro v.) atque iunco.

<1> Sed inter prima dicatur et alicae ratio praestantissimae [*](praestantissime TE.) saluberrimaeque[*](saluberrimaeque quae v. -imam quae DF. -imamque GE. -ima quae d. -ima que T.), quae palma[*](palmam E.) frugum indubitata Italiae[*](italiae fS. -lia ll. -liam v.) contingit[*](contin- git FdEVerc. contigit DGfv.). fit sine dubio et in Aegypto, sed admodum spernenda, in Italia vero pluribus locis, sicut Veronensi Pisanoque agro, in Campania tamen laudatissima[*](laudatissimus Ev. a. G.). campus est subiacens montibus nimbosis, totus[*](totus GJ. totis rv.) quidem XL p.[*](XL p. D. XL. p. DG. XL pre F.dedEparurm constat. XL M passuum v.) planities[*](planities StrackJ. -itia est dT. -itiae DFE2. -icie Gv. -itie H. tinitiae E1.). terra eius, ut protinus soli natura dicatur , pulverea summa, inferior bibula et pumicis vice fistul osa[*](fistulosa H cfr. XVII 34. -las ll. -lans v.) quoque. montium culpa in bonum cedit. crebros

enim imbres percolat atque transmittit, nec dilui aut madere voluit propter facilitatem[*](facilitatem D2dv. falacitatem D1G. felicitatem r S. cfr.XVII 37. 41. XVIII 167. 178. Varro r. r. II 6, 5. Colum. V 4, 3.) culturae, eadem acceptum umorem nullis fontibus reddit, sed temperate[*](temperate GdfTD. -atae DF. -at et Ev.) concoquens[*](conco- quens D2dfTv. tonco- D1F. tunco- G. coquens E.) intra se vice suci[*](fuci (succi C)d. fusi rv. furni S. cfr. XIV 14. XXII 94. (Pro furni magis placeret foci).) continet.[*](cfr. Strabo V p. 242 extr.) seritur toto anno, panico semel , bis farre. et tamen vere segetes, quae interquievere, fundunt rosam[*](rosae modo satiorem E.) odoratiorem sativa[*](sa-tiua v. -iuam ll.). adeo terra non cessat parere, unde volgo dictum, plus apud Campanos unguenti[*](campanos unguenti quani apud om.E.) quam apud ceteros olei fieri. quantum autem universas terras campus Campanus[*](campanus Dv. om. r.) antecedit, tantum ipsum pars eius, quae Leboriae[*](leboriae DdJ. -ie T. labo- riae GVerc. -ie rv. cfr. III 60. XVII 28.) vocantur[*](uocatur D2.), quem Phlegraeum Graeci appellant. finiuntur Leboriae[*](Leboriae J. (Lab- v.) leuiora ll.) via ab utroque latere consulari , quae a Puteolis[*](apud aeolis E.) et quae a Cumis Capuam ducit.

[*](Diosc. II 118 init.) <2> Alica fit e zea, quam semen appellavimus. tunditur[*](82) granum eius in pila lignea, ne[*](ne D2fH. ue D1GF. uel r. nam v.) lapidis duritia conterat,[*](82) mobili[*](mobili ut D2S. -ilius D1dT. nobilius r (add. ut) v.), ut notum est, pilo vinctorum poenali opera. primori inest pyxis ferrea. excussis inde[*](inde v. in ll.) tunicis iterum isdem armamentis nudata conciditur medulla. ita fiunt alicae tria genera: minimum ac secundarium, grandissimum vero aphaerema appellant. nondum habent candorem suum, quo praecellunt[*](procellunt E.), iam tamen Alexandrinae praeferuntur[*](proferuntur E.). postea, mirum dictu, admiscetur creta, quae transit in corpus coloremque et teneritatem adfert. invenitur haec inter Puteolos et Neapolim in colle[*](colle D2v. cole et G. colle et (eth d)r.) Leucogaeo[*](leucogaeo dH. -geo rv. cfr. XXXI 12.) appellato, extatque

[*](extat- que Ev. exiatque D1GF. exiitque dT. existitque D2.) divi Augusti decretum, quo annua ducena[*](annua ducena fconi. H. annua uicena G. annoadu- cena DGF. -aduicena Ev. -ad ducenta dT.) milia Neapolitanis pro eo numerari iussit e fisco suo, colonial deducens Capuam, adiecitque causam adserendi[*](adferendi Strack. adfer ll. v a. J.), quoniam negassent Campani alicam confici sine eo metallo posse. — (In eodem reperitur et sulpur, emicantque fontes Araxi[*](Oraxi v. a. Brot.) oculorum claritati et volnerum medicinae dentiumque firmitati .) —

[*](Geop. III 7. Diosc. II 118 extr.)<3> Alica adulterina fit maxime quidem e zea, quae in Africa degenerat. latiores eius spicae nigrioresque et brevi stipula. pisunt cum harena et sic quoque difficulter deterunt utriculos, fitque dimidia nudi mensura, posteaque gypsi pars quarta inspargitur atque, ut cohaesit, farinario cribro subcernunt. quae in eo remansit, excepticia appellatur et grandissima est. rursus, quae transit, artiore cernitur et secundaria vocatur, item[*](uocatur item D2dv. uocum ritem (ritę E)r.) cribraria, quae simili modo in tertio remansit cribro angustissimo et tantum harenas transmittente.[*](Geop. III 8. (Cato 86).) alia ratio ubique adulterandi ex tritico: candidissima et grandissima eligunt grana ac semicocta in ollis postea arefaciunt sole[*](solem D.) ad dimidium[*](ad dimidium ego. cfr.§ 115. XXIII 142. ad initium dv. ad initum D1GFE. admit- tunt D2D.) rursusque leviter adspersa molis frangunt. ex zea pulchrius quam e[*](e D2ES. ex dv. et r.) tritico fit tragum[*](tragum Turnebus D.cfr. Schneider ad Cat. 86. grana cum E. gracum r. granum v. graneum vel granaeum coni. H.), quamvis id alicae vitium sit. candorem autem ei[*](ei dv. et r.) pro creta lactis incocti mixtura confert.