Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](Th. H. II 7, 5 (Colum. XI 2, 60).) Transpadanis cineris usus adeo placet, ut anteponant fimo iumentorumque, quod[*](quod quia (pro que quod) d(?) v. a. D.) levissimum est[*](est dv. esse r.), ob id exurant[*](exurunt v. a. S. exarant J.). utroque tamen pariter non utuntur in eodem arvo, nec in arbustis cinere nec quasdam ad fruges, ut dicemus[*](dicimus D1E. diximus v. a. S.). sunt qui pulvere quoque uvas ali iudicent pubescentesque pulverent et vitium arborumque radicibus adspergant. quod certum est, Narbonensi[*](narboniensi E. -sis d.) provinciae et vindemias circius[*](circius D coll. § 21 et II 121. cercius D. certius rv.) sic coquit[*](sic coquit D. sicco quid D. sicco quod E. sic (certius) coqui dTv (add. eo).), plusque[*](plus quia D. quia plus v. a. S.) pulvis ibi quam sol confert.

[*](Hom. ω 225, Varro r. r. I 38, 2.) Fimi plures differentiae, ipsa res antiqua. iam apud Homerum regius senex agrum ita laetificans suis manibus reperitur. Augeas rex in Graecia excogitasse traditur , divulgasse vero Hercules in Italia, quae[*](quae om.E.) regi suo Stercuto Fauni filio ob hoc inventum inmortalitatem tribuit . M. Var r o principatum dat turdorum fimo ex aviariis, quod etiam pabulo boum suumque magnificat neque alio cibo celerius pinguescere adseverat. de nostris moribus bene sperare est, si tanta apud maiores fuere aviaria, ut

ex his agri stercorarentur.[*](Colum. II 14, 1. Chartodras ap. Th. H. II 7, 4. Th. C. III 9, 3. 17, 5.) primum[*](primum P e Colum. proximum ll. v.) Columella e[*](e DD. om. rv. ex P.) columbariis , mox gallinariis facit, natantium alitum damnato. ceteri auctores consensu humanas dapes ad hoc in primis advocant. alii ex his praeferunt potus hominum in coriariorum[*](coriariorum C. (cfr. § 258). coriorum ll. v.) officinis pilo madefacto, alii per sese aqua iterum largiusque etiam, quam[*](iam ibi d(?) v. a. D.) cum bibitur, admixta. quippe plus ibi mali[*](mali dH. male rv.) domandum[*](domandum dv. -dus D2E. -mundus D1.) est, cum ad virus illud vini homo accesserit. haec sunt certamina, invicemque[*](inuicemque ll. S. quibus inuicem v.) ad tellurem quoque alendam aluntur[*](aluntur ego. utuntur ll. v.) homines[*](homine U 312.).[*](Colum. II 14, 4. Varro r. r. I 38, 3.) proxime spurcitias suum laudant, Columella solus[*](solus v. solum ll.) damnat. alii cuiuscumque quadripedis ex cytiso[*](exciti. so E. exitiosum v.a.G.), aliqui columbaria praeferunt. proximum deinde caprarum est, ab hoc ovium, dein boum, novissimum [*](nouissi- mum dG. -us rv.) iumentorum.

[*](Varro I 13, 4. Colum. I 6, 21. Geop. II 21, 11.) Hae fuere apud priscos differentiae, simulque praecepta non invenio[*](non inuenio ll. v. ut inuenio B. non inuenta ingeniorum S. plura non inuenio J. eici vult U 313.) recenti[*](recenti ego. rettuli ll. S. re tali v.) utendi, quando et hic vetustas utilior; visumque iam est apud quosdam provincialium inveteratum[*](inueteratum ego. in tantum ll. v.), abundante geniali copia pecudum, farinae vice cribris superinici[*](iniici dT.), faetore aspectuque temporis viribus in quandam etiam gratiam mutato.—(Nuper repertum oleas gaudere maxime cinere e calcariis fornacibus[*](verba Nuper—fornacibus videntur pertinere ad § 49 (post ut dicemus).).)[*](Varro I 38, 3. Colum. II 14, 4. 5. 6 [II 15, 5. 6]. Pallad. I 33, 2.)—Varro praeceptis adicit equino, quod sit levissimum, segetes alendi, prata vero graviore et quod ex hordeo fiat multasque gignat herbas. quidam etiam bubulo[*](bubula d. bubalo E.) iumentorum

praeferunt ovillumque[*](suillumque dT.) caprino, omnibus vero asininum, quoniam lentissime mandant. e contrario usus adversus utrumque pronuntiat. inter omnes autem constat nihil esse utilius lupini segete, priusquam siliquetur[*](siliquetur v. -quet D. -queat d. -quent T. -quę E.), aratro vel bidentibus versa[*](uersa v. -sae ll.) manipulisve desectae circa radices arborum ac vitium obrutis. et ubi non sit pecus, culmo ipso vel etiam felice stercorare arbitrantur.

[*](Cato 37, 2. Cato 30.) Cato: Stercus unde facias[*](facias P e Catone. faciat ll. fiat v. a. S.), stramenta, lupinum , paleas, fabalia ac frondis[*](frondes dv. a. S.) iligneam[*](iligneam J. -nea DE. -nas v. iliginea d.) quernea m[*](querneam J. -nea DE. -na d. -nasque v.). ex segete evellito ebulum, cicutam et circum salicta herbam altam[*](altam P e Catone. actam DE. auctam v. mactam dTBrot.) ulvamque. eam substernito ovibus, bubusque[*](bubusque S e Catone. que ll. om. v.) frondem[*](frondemque v. a. S.) putidam. -Vinea[*](uitis Cato.) si macra erit[*](macra erit H e Catone. macrauerit ll. macruerit v. macra fuerit S.), sarmenta sua comburito et indidem inarato[*](sua con- cidito minute et ibidem inarato aut infodito Cato.). idemque: Ubi saturus eris[*](ubi sementim facturus eris, ibi oues delectato Cato.) frumentum, oves ibi delectato.

[*](Cato 37, 2. 1. Verg. G. I 77.) Nec non et[*](et dv. est r.) satis quibusdam ipsis pasci terram dicit:[*](dist. ego.) segetem stercorant fruges: lupinum, faba, vicia; sicut e contrario: cicer, quia vellitur et quia salsum[*](quod uellitur et quod salsum Cato.) est, hordeum, fenum Graecum, ervum, haec omnia segetem exurunt[*](exsugunt Cato.) et omnia quae velluntur. nucleos[*](nucleos dv. -eus D. -eum E.) in segetem ne indideris.—Vergilius et lino segetem exuri et avena et papavere arbitratur.

[*](Colum. I 6, 22. II 14, 7. 6. Varro r. r. I 38, 3. Cato 29. Colum. II 14, 9.) Fimeta sub diu concavo loco et qui umorem colligat , stramento[*](stramenta E.) intecta, ne in sole arescant, palo e robore

depacto fieri iubent[*](iuuent E.). ita fore ne innascantur iis serpentes. fimum inicere terrae plurimum refert favonio flante ac luna sitiente[*](silente P e Catone.). id plerique prave intellegunt a favonii ortu faciendum ac Februario mense tantum, cum id pleraque sata aliis postulent mensibus. quocumque tempore facere libeat, curandum, ut ab occasu aequinoctiali flante vento fiat lunaque decrescente ac sicca. mirum in modum augetur ubertas effectusque eius observatione tali.