Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
Quae pingues esse sentiuntur, ex his praecipua alba. plura eius genera: mordacissimum quod supra diximus . alterum genus albae creta[*](cretae dEv. a. J.) argentaria[*](argumentaria DdT.) est. petitur[*](43) ex alto, in centenos pedes actis plerumque puteis, ore angusto[*](angusto ego. (an angustiore?) -tur D1. -tatur r Brot. -tatis v. -tis vet. Dal.), intus, ut in metallis, spatiante vena. hac maxime Britannia utitur. durat[*](durat C. -ant ll. v.) annis LXXX, neque est exemplum ullius, qui bis[*](qui bis v. quibus ll.) in vita hanc[*](hanc v. hunc ll.) eidem iniecerit. tertium genus candidae glisomargam vocant. est autem creta fullonia mixta pingui terra, pabuli quam frugum fertilior, ita ut messe sublata ante sementem alteram laetissimum secetur. dum fruges[*](fruges ego. in fruge est ll. v. in frugem exit Müller emend. III 17.), nullum aliud gramen emittit. durat XXX annis. densior iusto Signini modo strangulat solum. columbinam Galliae[*](gallia Ev. a. H.) suo nomine eglecopalam[*](glecopalam d.) appellant[*](appellat v. a. H.). glaebis excitatur lapidum modo, sole et gelatione ita solvitur, ut tenuissimas bratteas faciat. haec ex aequo fertilis. harenacea utuntur, si alia non sit; in uliginosis vero[*](uero DdG. uerti E.), et si alia sit. Ubios[*](ubi hos Ev. a. G.) gentium solos novimus, qui fertilissimum agrum colentes quacumque terra infra pedes tres effossa et pedali crassitudine iniecta[*](intecta DE.) laetificent. sed ea non diutius
annis x prodest. Aedui et Pictones calce uberrimos fecere agros, quae sane et oleis vitibusque[*](et uitibus dv. a. S.) utilissima reperitur. omnis autem marga arato inicienda[*](aratro initienda E.) est. ut medicamentum rapiatur,[*](dist. D.) et fimi[*](fimum D2D.) desiderat quantulumcumque[*](quantulumcumque D. -lumquae ll. aliquantu- lum, quae (quaeque J) v.), primo plus aspera et quae in herbas non effunditur; alioquin novitate quaecumque fuerit solum laedet, ne sic quidem primo anno fertilis. interest et quali solo quaeratur. sicca enim umido melior, arido pinguis. temperato[*](temperato B. -te E. -tae dG. -poratae D.) alterutra, creta vel columbina, convenit.