Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](Th. H. II 1, 1. Trogus: cfr. Th. H. II 2, 2.) Et[*](et TEJ. om. rv.) abunde praedicta ratione caeli ac terrae nunc de iis arboribus dicemus[*](dicemus D2dv. -cimus rH.), quae cura hominum atque arte proveniunt. nec pauciora prope sunt genera; tam benigne naturae gratiam retulimus. aut enim semine proveniunt aut plantis radicis aut propagine aut avolsione aut surculo[*](aut consecto DES. (cfr. Theophr. ) in cons- dTH. et cons- v.) aut insito aut consecto arboris trunco. nam folia palmarum apud Babylonios seri atque ita arborem provenire[*](proueniret D.) Trogum[*](Trogum om.D.) credidisse[*](deuenisse credidisse E1.) demiror. quaedam autem pluribus generibus seruntur, quaedam omnibus.

[*](Colum. IV 33, 2. 4. Verg. Geo. II 15. Th. H. II 2, 4. 5. Th. C. I 8,1. IV 1, 1. I 9, 1. 16, 12.) Ac pleraque ex his natura ipsa docuit et in primis semen serere, cum decidens exceptumque terra vivesceret. sed quaedam non aliter proveniunt, ut castaneae , iuglandes[*](iuglandes Ev. ut glandes r.), caeduis dumtaxat[*](dumtaxat v. -xaret ll.) exceptis; et[*](et DdG. e ES. ex v.) semine autem, quamquam dissimili[*](dissimilia D.), ea quoque, quae aliis modis seruntur, ut vites et mala atque pira. namque his pro semine nucleus, non, ut supra dictis[*](dictus E.), fructus ipse. et mespila semine nasci possunt. omnia haec tarda[*](tardo d.) proventu ac degenerantia et insito restituenda, interdumque[*](inter- dumque DTD. -dum rv.) etiam castaneae.

[*](Th. H. II 2, 6.) Quibusdam natura contra[*](contra om.d.an contra natura?) omnino non degenerandi , quoquo[*](quoquo dv. quo r.) modo serantur[*](serantur dv. seruantur r. seruntur S.), ut cupressis, palmae, lauris. [*](15,27 sqq.) namque et laurus pluribus modis seritur. genera eius diximus. ex his Augusta et bacalis et tinus[*](tinus G. (cfr. XV 128). tpinus E1. pinus rv.) simili modo seruntur. bacae mense lanuario aquilonis adflatu siccatae leguntur expandunturque rarae, ne calefiant acervo. postea quidam fimo[*](fimo Verc. fumo ll. v.) ad satum[*](satum G. -tu ll.) praeparatas[*](paratas Ev. a. G.) urina[*](urina v. ad urinam (-na D) ll.) madefaciunt,[*](Pallad. III 23, 2.) alii in qualo pedibus in profluente deculcant, donec auferatur cutis, quae[*](quae DD. que d.om.Ev.) alioqui uligine[*](uligo v. a. S.) infestat[*](infestatur D.) nec patitur partum.[*](pati- tur partum ego. (an potius parturire? cfr. § 135. XVI 101). patitur ll. patitur nasci v. panditur D.) in sulco repastinato[*](repastinato v. -nati ll.) palmi altitudine vicenae fere acervatim *seruntur*[*](seruntur ll. v. habent post propagine; transposui et dist. ego.), mense Martio. eaedem et propagine*, triumphalis[*](triumphali E.) talea tantum.[*](Geop. XI 7, 4. Colum. XI 3, 5. Pallad. 1 34, 5.) myrti genera omnia in Campania bacis seruntur, Romae propagine. Tarentinam[*](Tarentinam P coll. XV 122. -na ll. v.) Democritus et alio modo seri docet, grandissimis bacarum tusis[*](lacunam ego indicavi his fere ex-plendam: ex aqua farinam misceri: cfr. Pall. 1 34, 5.) leviter, ne grana frangantur,..... eaque[*](ea quae D.) intrita restem[*](restem Bas. reste ll. v.)[*](lacunam ind. J. mirae expl. Dal.) circumlini atque ita seri. parietem[*](pariete E.) fore... densitatis [*](densitates D. -ate D.), ex quo virgulae differantur. sic et spinas saepis[*](saepis v. -pe D. sepe r. (cfr. § 68).) causa serunt, tomice moris spinarum circumlita. pilas autem laurus et myrti inopia a trimatu tempestivum est transferre.

[*](Pallad. II 15, 7. 8. 15. Colum. V 10, 12. 13.) Inter ea, quae semine seruntur, Mago[*](Mago v. magno ll.) in nucibus operosus est. amygdalam[*](amygdalam dS. amygdala (amig- D) rG.) in argilla molli meridiem spectante

seri iubet; gaudere et dura calidaque terra, in pingui aut umida mori aut sterilescere; serendas quam maxime falcatas et e novella fimoque diluto maceratas per triduum aut pridie, quam serantur, aqua mulsa; mucrone defigi, aciem lateris in aquilonem spectare; ternas simul serendas, triangula ratione palmo[*](palmo v. (cfr. Column. ) -mas ll. -mam D.) inter se distantes; denis diebus adaquari, donec grandescant.[*](Pallad. IV 10, 11. II 15, 2.) iuglandes nuces porrectae seruntur commissuris[*](commis- suris dv. -ra r.) iacentibus, pineae nucleis septenis fere in ollas perforatas additis[*](abditis D.) aut ut laurus, quae bacis seritur. citrea grano et propagine, sorba semine et a radice planta et avolsione[*](auolsione v. auers- ll.) proveniunt, sed illa in calidis, sorba in frigidis et umidis.

[*](Verg. Geo. II 17. 55. 17.) Natura et plantaria demonstravit[*](demonstrauit dv. -aui r.) multarum radicibus pullulante subole densa et pariente matre, quas[*](quis E.) necet: eius quippe umbra turba indigesta[*](ingesta ES.) premitur, ut in lauris, punicis, platanis, cerasis, prunis. Paucarum[*](paucarum U 314 (cfr. v. 18 quarum). paucorum ll. v.) in hoc genere rami parcunt suboli, ut ulmorum palmarumque. nullis vero tales pulluli[*](pilluli E.) proveniunt nisi quarum radices amore solis atque imbris in summa tellure spatiantur. omnia ea non statim moris est in sua[*](sua (i. e. tellure) DEv. suo dT.an suo solo?) locari[*](locari Tv. iocati r.), sed prius nutrici[*](nutrici dv. -cis E. -risci D.) dari atque in seminariis adolescere iterumque migrare, qui transitus mirum in modum mitigat etiam silvestres, sive arborum quoque, ut hominum, natura novitatis ac peregrinationis avida est, sive discedentes virus relincunt mansuescuntque[*](mansuescuntque v. -cunt ceu ll.) tractatu ceu ferae, dum radici[*](radicis P.) avellitur planta[*](dum —lanta videntur post relincunt transponenda esse.).

[*](Th. H. II 5, 3. Pallad. IV 10, 19.) Et aliud genus simile monstravit, avolsique[*](an avolsi namque (vel quippe)? cfr. § 65. 96.) arboribus

stolones vixere, quo in genere et[*](et v. ut ll. S. an ut... avellantur, partem plerumque?) cum perna sua avelluntur partemque aliquam e matris quoque corpore auferunt[*](auferunt v. -ant ll. D.) secum fimbriato corpore. hoc modo plantantur punicae, coryli, mali, sorbi, mespilae, fraxini, fici inprimisque vites. cotoneum ita satum degenerat. ex eodem inventum est surculos abscisos serere.[*]([Pallad.III 25,21]. Th. C.II,4.) hoc primo saepis causa factum, sabucis, cotoneo et rubis[*](an cotoneo, rubis?) depactis, mox et culturae, ut populis, alnis, salici, quae[*](quae dv. aquae r.) vel inverso surculo seritur. iam haec ibi[*](haec ibi E (cfr. § 5. XVI 195). helbi D. eae ibi d(?)v. hae ibi S.) disponuntur, ubi libeat esse eas. quamquam[*](quamquam ll. dist. ego. cfr. XVIII 125. quamobrem v.) seminarii curam ante convenit dici, quam transeatur ad alia genera.

[*](Colum. arb. 1, 4. 5. Cato 46, 1. Colum. V 9, 1. 10, 1.) Namque ad id praecipuum eligi solum refert, quoniam nutricem indulgentiorem esse quam matrem saepe convenit. sit ergo siccum sucosumque, bipalio subactum, advenis hospitale et quam simillimum terrae ei,[*](ei ego. cfr. Cato. om. ll.v.) in quam transferendae sint, ante omnia elapidatum munitumque ab incursu[*](ab incursu DD. -sum dT. ad incursum Ev.) etiam gallinacei generis, quam minime rimosum, ne penetrans sol exurat fibras.[*](Colum. V 10, 7. Cato 46, 2. Colum. V 6, 7.) intervallo sesquipedum seri—nam si inter se contingant, praeter alia[*](alia D2dTv. aha D1. ea ali E.) vitia etiam verminosa[*](uermiosa dv. a. C.) fiunt—, sariri[*](ante sariri habent ideo Ev. dist. ego.) convenit saepius herbasque evelli, praeterea semina ipsa fruticantia supputare ac falcem pati consuescere.[*](Cato 48, 2. 3. Th. C. I 5, 4 (IV 4, 3). Varro I 40, 1.) Cato et furcis crates inponi iubet altitudine hominis ad solem recipiendum atque integi culmo ad frigora arcenda. sic pirorum malorumque semina nutriri, sic pineas nuces, sic cupressos semine satas et ipsas.[*](extr.: Th. H. II 2, 1.) minimis id granis constat, vix ut perspici quaedam

possint, non omittendo naturae miraculo[*](omittendum... miraculum dTEv. a. G. cfr. XVI 170.) e tam[*](e tam G. etiam ll. ex tam v.) parvo gigni arbores, tanto maiore tritici et hordei grano, ne quis fabam reputet. quid simile origini suae habent malorum pirorumque semina? his principiis respuentem securis materiem nasci, indomita ponderibus inmensis prela[*](prela dv. preda E. praeda D.), arbor es[*](arbores v. -ris DED. -ribus d.) velis, turribus murisque inpellendis arietes! haec[*](hoc E.) est naturae vis[*](na- turae uis C. -ra eius ll. v.), haec potentia. super omnia erit e lacrima nasci aliquid, ut suo loco dicemus.

[*](19,162.21,24)

[*](Geop. XI 5, 5. Cato 48, 1. 2. 151, 3.).Ergo e cupresso femina—mas enim, ut diximus,[*]((16,140)) non gignit—pilulae collectae quibus docui[*](an docuimus?) mensibus[*](60) siccantur sole, ruptaeque emittunt semen formicis mire expetitum, ampliato etiam miraculo tantuli animalis cibo absumi natalem tantarum arborum. seritur Aprili mense, area aequata cylindris aut volviculis[*](uolui- culis ego. uuluoalis Df. uulgo alis dT. uulgiualis E1. ualgi- E2. uolgiolis v. pauiculis U 315. (cfr. Cato 91.129. Colum. XI 3, 34).), densum, terraque cribris superincernitur[*](superincernitur DdTS. supercern- Ev.) pollicis crassitudine.[*](Cato ibid. 28, 1. Th. H. II 7, 1 (cfr. Plin. XVI 76).) contra maius[*](maius D2D. mans D1. mas/// d. immane Ev.) pondus attollere se non valet torqueturque sub terra. ob hoc et pavitur[*](pauitur DfH. patitur r. parcitur v.) vestigiis. Leniter[*](leniter v. (cfr. Cato 151, 3). leuiter ll. S.) rigatur[*](rigatur dv. lig- r.) a solis occasu in trinis diebus, ut aequaliter bibat, donec erumpant. differuntur [*](deferuntur P.) post annum dodrantali filo, custodita temperie, ut viridi caelo serantur ac sine aura. mirumque dictu, periculum eo tantum die est, si roravit quantulumcumque[*](quantulacumque Df.) imbris[*](imbris ego. imbres Ddf. imbrem Ev.), aut si adflavit. de reliquo tutae sunt perpetua securitate aquasque postea odere[*](odere E2Verc. uidere Dd. odore E1v.).[*](Pallad. V 4, 1. II 15, 20. X 14, 3. II 25, 32. V 5, 2. Colum. V 6, 8.) et zizipha grano seruntur

Aprili mense. tubures[*](tuberes dv. tubes E2. tubescere E1.) melius inseruntur in pruno silvestri et malo cotoneo[*](cotoneo v. -onea E. -one d. cotinne D.) et[*](et om.E.) in calabrice. ea est spina silvestris; quaecumque[*](quacumque E.) optime et myxas recipit; utiliter et sorbos.