Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
restat earum ratio, quae propter alias seruntur ac vineas maxime, caeduo ligno.
Principatum in his optinent salices, quas serunt[*](quas serunt Müller emend. III 22. qua- rum ll. quarum satio fit v. lac. indicavit D.) loco madido, tamen refosso[*](refosso v. -ssos ll.) pedes II et semipedem, talea sesquipedali vel pertica, quae utilior, quo plenior.[*](Colum. IV 30, 6. 31, 2.) intervallo esse debent pedes seni[*](seni dBas. semi r.). trimae pedibus binis a terra putatione coercentur, ut se in latitudinem fundant ac sine scalis tondeantur. salix enim fecundior, quo terrae propior . has quoque omnibus annis confodi[*](confodi D2dv. -fidi D1. -figi E.) iubent mense Aprili.[*](Colum. IV 30, 7. Atticus ap. Colum. IV 30, 2.) haec est viminalium cultura. perticalis et virga et talea seritur, fossura eadem. perticas ex ea caedi iustum est quarto fere anno. et hae[*](eae dv. a. S.) autem senescentium locum[*](locum om.dv. a. S.) propagine[*](propagine D2dv. om. r. S.) sarciunt[*](sarciunt D2D. sarciunt locum dv. praesarciunt D1ES. praesarciunt locum f.Brot. resarciunt locum H.) praecisa[*](prae- cisa ego. (cfr. § 211. Colum. IV 31, 3). pertica EJ. pertica ac D. pertica immersa ac dv.) post annum[*](annum recisa d2(?)v. a. J.). salicis viminalis iugera singula sufficient xxv vineae iugeribus. eiusdem rei causa populus alba seritur bipedaneo pastinato, talea sesquipedali, biduo siccata, palmipedi intervallo, terra superiniecta II cubitorum crassitudine.
[*](Colum. IV 32, 1. 2. 4. 5. arb. 29, 1. Pallad. III 23, 1. Geop. V 53, 1. (Cato 6, 3). Geop. V 53, 5.) Harundo etiamnum[*](etiam D2D.) dilutiore quam hae solo gaudet . seritur bulbo radicis[*](radici E.), quod alii oculum vocant, dodrantali scrobe, intervallo II pedum[*](duum ll. v.) et semipedis, reficiturque ex sese vetere[*](utere D1E.) harundineto exstirpato, quod utilius repertum quam castrare, sicut antea. namque inter se radices
serpunt mutuoque discursu[*](discursu dTv. decursu rD.) necantur. tempus conserendi , priusquam oculi harundinum intumescant, ante kal. Martias. crescit ad brumam usque desinitque, cum durescere incipit. hoc signum tempestivam habet caesuram . et hanc autem, quotiens et vineam, fodiendam putant . seritur et traversa, non alte terra[*](alte terra dC. altera r Verc.) condita, erumpuntque e singulis oculis totidem plantae.[*](Colum. arb. 29, 2. Geop. V 53, 2.) seritur et deplantata pedali sulco, binis obrutis gemmis, ut tertius nodus terram attingat, prono cacumine, ne rores concipiat . caeditur decrescente luna. vineis anno siccata[*](fumo siccata Schneider ad Colum. IV 32, 1 ex Geop. V 53, 6.) utilior quam viridis.[*](Pallad. XII 15, 2. Colum. IV 33, 1. Pallad. XII 7, 19. Geop. X 63, 1.) Castanea pedamentis omnibus praefertur facilitate tractatus, perdurandi pervicacia; regerminatione caedua vel salice laetior. quaerit solum facile nec tamen harenosum , maximeque sabulum umidum aut carbunculum vel tofi etiam farinam, quamlibet opaco septentrionalique et praefrigido situ, vel etiam declivi. recusat eadem glaream[*](glaream P e Palladio H. galleam DE. galeam dT. Gallicam B.), rubricam, cretam omnemque terrae fecunditatem.[*](Pallad. XII 7, 21. 17. Column. IV 33, 2. 3. 4. 1. Geop. X 63, 3. Colum. IV 30, 2.) seri nuce diximus, sed nisi ex[*](nisi ex v. nifi et DE. ni fiet d.) maximis non provenit, nec nisi quinis[*](59) acervatim satis. refringi[*](refringi DdfT.cfr. Colum. IV 33, 1. perfr- Ev.) solum debet subea[*](sub ea D. supra ll. v.) ex Novembri mense in Februarium, quo solutae sponte cadunt ex arbore atque subnascuntur. intervalla sint pedalia, undique sulco dodrantali. ex hoc seminario transferuntur in aliud bipedali intervallo post[*](post D. plus ll. v.) biennium[*](biennio dv.). sunt et propagines [*](an serunt et propagine... faciliore? sequentia Schnei- der ad Colum. IV 33, 3 vitiata putavit.), nulli quidem faciliores. nudata enim radice tota in sulco prosternitur; tur ex cacumine supra terram relicto renascitur et alia ab radice. sed tralata nescit hospitari
pavetque[*](dist. Schneider l. l.) novitatem[*](nouitatem D2dv. -tas tam r.) biennio fere; postea prosilit. ideo nucibus potius quam viveradicibus[*](uiueradicibus J. uiuir- G. nice ra- ll.) plantaria caedua implentur . cultura non alia quam supra dictis, fodiendo[*](fodiendis dv. a. S.) supputandisque[*](supplantandisque E.) per biennium sequens. de cetero ipsa se colit umbra stolones[*](stolones v. -one ll.) supervacuos enecante. caeditur intra septimum annum. sufficiunt pedamenta iugeri vicenis[*](uice- nis D2S. uicem sui r. unius uicenis v.) vinearum iugeribus, quando etiam bifida ex[*](ex Schneider l. l. ea ll. v. a. S.) stirpe fiunt, durantque ultra alteram silvae suae caesuram.Aesculus similiter provenit, caesura triennio[*](biennio Colum.) serior[*](serior C. senior ll. v. H. an caesurae biennio senior?), minus morosa nasci in quacumque terra seritur vere balano, sed non nisi aesculi, scrobe dodrantali, intervallis II pedum . saritur[*](saritur J cum Dal. seritur ll. v.) leviter quater anno. hoc pedamentum minime putrescit caesumque[*](caesumque H cum Dal. laes- ll. v.) maxime fruticat.
Praeter haec, quae diximus, sunt caedua[*](quae dixi- mus sunt caedua ego. sunt caedua quae diximus ll. v.) fraxinus, laurus , persica, corulus, malus, sed tardius nascuntur terramque defixa vix tolerant, non modo umorem. sabucus contra firmissima ad palum taleis seritur, ut populus. nam de [*](16, 139 sqq.) cupresso satis diximus.