Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
<1> Et praedictis velut armamentis vinearum restat ipsarum natura praecipua[*](an praecipuaque vel ac praecipua?) tradenda cura. vitium surculis et quarundam arborum, quibus fungosior intus natura, geniculati scaporum nodi intersaepiunt medullam . ferulae[*](fistulae coni. Dal. probante Schneidero ad Colum. IV 29, 8.) ipsae breves, et ad summa[*](summam d.) breviores[*](breuio- ris DD.) articuli [*](articuli d. -lis rv.) utrimque[*](utrimque ego. utique ll. v.) sua[*](sua ego. si in D1. dua E. duo d. his in D2D. his S. duobus v.) internodia includunt.[*](Colum. III 10, 2. IV 20, 2.) medulla, sive ilia vitalis anima est, ante se tendit longitudinem inplens[*](inplens ego. inpellens ll. v.),
quamdiu nodi pervia patent[*](patent U 323. patet ll. v. a. D.) fistula. cum vero concreti ademere[*](adimere E.) transitum, repercussa erumpit ab ima sui parte iuxta priorem nodum alternis laterum semper inguinibus, ut dictum est in harundine ac ferula, quorum dexterum[*](dexterum v. -ro ll.)[*](16,163 13, 122) ab imo intellegitur articulo, laevum in proximo, atque ita per vices. hoc vocatur in vite gemma, cum ibi caespitem fecit; ante vero quam faciat[*](facit dTEv. a. G.), in concavo oculus[*](oculos D2Ev. a. C.) et in cacumine ipso germen. sic palmites, nepotes, uvae, folia, pampini gignuntur, mirumque firmiora esse in dextera parte genita.[*]((ib. IV 16, 3).) <2> Hos ergo in surculis nodos, cum seruntur, medios [*](medio D.) secare oportet ita, ne profluat medulla. et in fico quidem dodrantales, paxillis[*](paxillis coni.J. paxilli D2v. tax- dTE. ta.x.illi D1.) solo patefacto, seruntur sic, ut descendant quae proxima arbori fuerint, II oculi extra terram emineant. oculi autem in arborum surculis proprie vocantur, unde germinantur[*](germinant dv. -nent Brot.).[*](extr.: Plin. XVI 118. Colum. arb. 3, 1. 3.) hac de causa et in plantariis aliquando eodem anno ferunt, quo[*](quo D2D. aquos D1d aquas E. quos v.) fuere[*](fluere E.) laturi fructus in arbore, cum tempestive sati praegnates inchoatos conceptus aliubi pariunt[*](pariant coni. S.). ita satas ficos tertio anno transferre facile[*](facile est dT.). hoc pro senescendi celeritate adtributum huic arbori, ut citissime proveniat.
[*](Iulius Atticus et Celsus ap. Colum. III 17, 3. III 6, 3. (17, 2. 19, 2). III 10, 5. 7 (15. 16. 17. 21). III 17. 3. (18, 2). 10, 21. 19, 1. (arb. 3, 4). 19, 2. (15, 3. arb. 3, 3).) <3> Vitium numerosior satus est. primum omnium nihil seritur ex his nisi inutile et deputatum in sarmenta. opputatur autem quidquid proximo tulit fructum. solebat capitulatus utrimque e duro surculus seri, eoque argumento malleolus vocatur etiamnunc. postea avelli cum sua calce coeptus est, ut in fico, neque est aliud vivacius. tertium genus adiectum etiamnum expeditius sine calce,
quod sagittae vocantur, cum intorti panguntur, iidem[*](iidem G. id enim ll. v.) cum recisi nec intorti, trigemmes. plures autem ex eodem surculo hoc modo fiunt. serere e pampinariis sterile[*](e pampinariis sagittas ste- rile v. a. G.) est, nec nisi fecundo[*](fecunda d. -das v. a. G. an e fecunda (sc. vite)? cfr. Column. III 10, 17.) oportet. quae raros habet nodos, infecunda iudicatur; densitas gemmarum fertilitatis indicium est. quidam seri vetant nisi eos qui floruerint surculos. sagittas serere.minus utile, quoniam in transferendo facile rumpitur quod intortum fuit. seruntur pedali, non breviores , longitudine, quinque sexve nodorum[*](nodorum D2v. donorum r.). pauciores tribus gemmis in hac mensura esse non poterunt. inseri eodem die, quo deputentur, utilissimum; si multo postea necesse sit serere custoditos[*](custodito sicuti d.), uti praecepimus, caveri[*](cauere dT.) utique,[*](114) ne extra terram positi sole inarescant, vento aut frigore hebetentur. qui diutius in sicco fuerint, priusquam serantur, in aqua pluribus diebus revirescant.[*](Colum. III 5, 3. (13, 8. IV 1, 3). 13, 9. 10. (II 4, 3. III 15, 5. Pallad. III 9, 14). Colum. arb. 3, 4. 5. 9, 1. 2. 3. (Pallad. III 29, 1). Th. C. V 5, 1. (III 14, 6). Geop. IV 7.)<4> Solum apricum et quam amplissimum[*](quam aptissimum Schneider ad Colum. III 5, 3. 13, 8. an quam mollissimum? cfr. Colum. III 13, 7.) in seminario sive in vinea bidente pastinari debet, ternos pedes bipalio alto, marra reici quaternum pedum fermento[*](ferramento C.) , ita ut[*](ut in v. ut ll. S.)in pedes binos fossa procedat, fossum purgari et extendi , ne crudum relinquatur, verum exigi[*](et exigi v.a.G.) mensura. male pastinatum deprendunt scamna inaequalia. metienda est et ea pars, quae interiacet, pulvini. surculi seruntur et in scrobe et in sulco longiore[*](longiore, super v. -iore se su- per E. -iores aesuper D. -iores haec (hac T) super dT. -io- res. desuper D.); super quam[*](quam ll. J. quos v.) tenerrima ingeritur terra, sed in gracili solo frustra nisi substrate[*](substrato dEv. -ata D(?)J.) pinguiore[*](lacunam indicavi cum J, qui explevit gemmas non pauciores coll. § 204. nec minus v.) corio[*](pinguiore corio D2. -iores rv. -iore. corio D.)...... quam[*](quam ll. v. gemmas D.) duas integi oportet et proximam
[*](dist. D.) attingi, terram eodem paxillo deprimi et[*](et eodem v. a. H. an autem?) spissari, interesse in plantario sesquipedes inter bina semina in[*](semina in dv. semina r.) latitudinem, in longitudinem semisses; ita satos malleolos XXIIII mense recidere ad imum articulum, nisi[*](nisi deleri voluit J. an si vel sic, ut?) ipsi parcatur . oculorum inde materia emicat, cum qua XXXVI mense viveradix[*](ut ue radix D1. ut uera radix D2.) transfertur.<5> Est et luxuriosa ratio vites serendi, ut quattuor malleoli vehementi vinculo colligentur ima[*](ima D2D. in rv.) parte [luxuriosa[*](luxuriosae E. -ose d.uncos posui cum Salm. exerc. p. 413bD.)] atque ita vel[*](prius uel om.E.) per ossa bubuli cruris vel per colla fictilia traiecti obruantur binis eminentibus gemmis. uniscunt[*](uniscunt D2D. unesc- D1. umesc- rv. cfr. Colum. arb. 9, 2.) hoc modo recisisque palmitem emittunt. postea fistula fracta radix libere capit vires, uvaque fert omnium corporum suorum acinos. in alio genere invento[*](inuento ego. -tu ll. v. cfr. XXIII 41.) novicio finditur[*](fun- ditur E.) malleolus, medullaque erasa[*](erasa dv. crassa r.) in se colligantur ipsi caules[*](caules v. candales ll.) ita, ut gemmis parcatur omni modo. tum malleolus [*](malleolo Ev. a. G.) in terra fimo[*](fino G. fixo ll. v.) mixta seritur et, cum spargere caules coepit, deciditur foditurque saepius. talis uvae acinos nihil intus ligni habituros Columella promittit, cum vivere semina ipsa perquam mirun sit medulla adempta.
Nasci surculis etiam, quibus non sit articulatio, arbores non omittendum videtur. namque buxi tenuissimis quinis senisve[*](senisue v. senisque TE. semisque r.) colligatis depacti proveniunt. quondam in observatione erat, ut defringerentur ex inputata buxo, aliter vivere non crediti. detraxere hoc[*](haec Ev. a. G.) experimenta.
[*](Colum. V 4, 1. 2. arb. 4, 1. Pallad. III 11. 14. (Colum. IV 12, 2). Colum. IV 17, 8. arb. 4, 2.) <6> Seminarii curam[*](cura E.) sequitur vinearum ratio. quinque
generum hae: sparsis per terram palmitibus aut per se vite subrecta vel cum amminiculo[*](amminiculo v. anniculo ll.) sine iugo aut pedatae simplici iugo aut conpluviatae quadriplici. quae pedatae [*](pedatae ratio J. pe- data erat (erit ES) ll. S. pedatae ratio erit v. pedatae erit Strack.) ratio, eadem intellegetur[*](intellegitur Ev. a. J.) eius quoque, in qua sine amminiculo vitis per se stabit. id enim non fit nisi pedamenti inopia. simplici iugo constat porrecto ordine quem canterium[*](canterium dv. canthe- r.) appellant. melior ea vino, quoniam[*](quoniam DTS. quō E. qm d. quando v.) sibi ipsa non obumbrat adsiduoque sole coquitur et adflatum magis sentit, celerius rorem dimittit, pampinationi quoque et occationi omnique operi facilior. super cetera deflorescit utilius.[*](Colum. IV 17, 1. 19, 2. Varro r. r. I 8, 2. Colum. arb. 4, 2. 3. V 4, 2. (Pallad. II 10, 1. 2). Colum. III 16, 1. 13, 2. IV 4, 2.) iugum fit pertica aut harundine aut crine funiculove , ut in Hispania Brundisique[*](brundisio- que Ev.a. H.). conpluviata copiosior vino est, dicta a cavis aedium conpluviis. dividitur in quaternas partes totidem iugis. huius serendi ratio dicetur , eadem valitura in omni genere, in hoc vero numerosior tantum[*](tantum. III uero ego cum S. -tum uero ll. tribus uero P. tantum. His uero tribus v.). <7> III vero seritur modis: optime in pastinato , proxime in sulco, novissime in scrobe.